Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
171
171 (159)
172
172 (160)
173
173 (161)
174
174 (162)
175
175 (163)
176
176 (164)
177
177 (165)
178
178 (166)
179
179 (167)
180
180 (168)
< >
page |< < (164) of 672 > >|
176164Diſſertatio Sexta. dem craſſum & ponderoſum, quod omnium maximè reſiſtit im-
pulſui, &
difficilè agitatur, quod demum in corporum diſſolu-
tione remanet quaſi inutile pondus, &
Terram dicimus; vbi enim
vi ignis aſcenderint Spiritus, &
Phlegma, & Sulphureæ parti-
culæ, atque ex fœcibus in calcem redactis extractus fuerit Sal,
remanet terra, quam Terram damnatam appellare Chymiſtis
placuit, quippè quæ, cœteris libertatem nactis, nequit diſce-
dere.
Alterum eſt Aqua, commotionem quidem non habens in
ſuâ poteſtate poſitam, vt vltrò agitetur, faciliùs tamen, quàm
Terra cedit impellenti, aut ſecum rapienti, eamque, vtpote
tenuiorum partium, ſuſque deque permiſcenti.
Tria illa Cali-
da, Spiritum, Sulphur, &
Salem, Motûs Originem ſibi inſi-
tam habentia, Principia Actiua aptè vocamus:
Terram & Aquam,
quę per ſe ipſæ ac ſuâ ſponte non mouentur, ſed illorum incur-
ſione atque incitatione agitantur ad conſentientem coagmenta-
tionem, Principia Paſſiua dicere poſſumus.
His tertium Princi-
pium Paſſiuum addendum exiſtimo, partium ſubtiliſſimarum
aquæ tenuitatem longè ſuperantium, vi quidem ſuâ non procli-
uium in motum, facillimè tamen agitabilium velleuiſſimo impul-
ſu (neque hoc abſonum, nam &
terreos puluiſculos exiguo fla-
tu excitari, diſſipari, rapi, diuque per aëra agitari videmus)
propterea, vt ab inani vocum nouitate abſtineam, Spiritus Fri-
gidos voco, Spiritus, quia ſubtiliſſimi ſunt, Frigidos, quia
virtute elaſticâ ſe contrahentes vim habent alias particulas con-
ſtringendi, atque impediendi, ne diſſipentur, &
auolent.
Quemadmodum verò Spirituum Calidorum exuperantia efficere
poteſt, vt in mixti diſſolutione Sales ſuapte naturâ fixi fiant
volatiles, hos enim illi carcerem dedignati, auolantes ſecum
rapiunt;
ita pariter Spirituum huiuſmodi Frigidorum copia fi-
gere poteſt ac firmare, aut ſaltem retardare particulas alias cœ-
teroqui in motum pronas, ſeque incitaturas, primùm quidem
Salem, deinde Sulphur, demum Spiritum, prout multitudine
&
virtute antecellunt. Liceat ne mihi apud amicos (nam, vt
aliquando aiebat Cicero in Tuſc.
Philoſophia paucis contenta iudi-
cibus, multitudinem conſultò fugiens) cuſtoditam diu ſuſpicionem
proferre in lucem?
Gradon. Licet ſanè; neque enim hìc contentiosè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index