Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of contents

< >
[121.] COROLLARIVM.
[122.] PROBLEMA 6. PROPOSITIO 27.
[123.] PROBLEMA. 7. PROPOSITIO 28.
[124.] SCHOLIVM I.
[125.] COROLLARIVM.
[126.] SCHOLIVM II.
[127.] PROBLEMA 8. PROPOSITIO 29.
[128.] PROBLEMA. 9. PROPOSITIO 30.
[129.] PROBLEMA 10. PROPOSITIO 31.
[130.] PROBLEMA 11. PROPOSITIO 32.
[131.] SCHOLIVM.
[132.] PROBLEMA 12. PROPOSITIO 33.
[133.] SCHOLIVM.
[134.] PROBLEMA 13. PROPOSITIO 34.
[135.] SCHOLIVM.
[136.] PROBLEMA 14. PROPOSITIO 35.
[137.] SCHOLIVM.
[138.] PROBLEMA 15. PROPOSITIO 36.
[139.] SCHOLIVM.
[140.] FINIS PRIMI LIBRI.
[141.] GNOMONICES LIBER SECVNDVS.
[142.] AVCTORE CHRISTOPHORO CLAVIO BAMBER GENSI SOCIETATIS IESV.
[143.] DE HOROLOGIIS HORIZONTALIBVS. PROBLEMA 1. PROPOSITIO 1.
[144.] SCHOLIVM.
[145.] PROBLEMA 2. PROPOSITIO 2.
[146.] SCHOLIVM.
[147.] PROBLEMA 3. PROPOSITIO 3.
[148.] SCHOLIVM.
[149.] PROBLEMA. 4. PROPOSITIO 4.
[150.] SCHOLIVM.
< >
page |< < (157) of 677 > >|
177157LIBER SECVNDVS. toris aſſignanda; atque adeo horologia horizontalia ex eius Protypo deſcripta falſa eſſe, vbi poli altitu
do maior eſt, aut minor, quàm grad.
45. Idem dicendum eſt de V erticalibus horologijs. Quamuis enim in
illis Orontius recte aſſumat lineam Verticalem F H, &
axem mundi H K, errat tamen in linea F K,
quam pro linea Aequatoris accipit, propterea quòd ea ad axem H K, perpendicularis non eſt, vt
demonſtrauimus.
TVRPIVS adhuc lapſus eſt Orontius in propoſ. 7. eiuſdem lib. 1. horologiorum, vbi totum axem
11Maior errot
Orontii.
A F, inter centrum A, &
lineam Verticalis circuli F H, interiectũ pro linea Aequatoris accepit, quod
nullibi verum eſſe poteſt, cum recta A L, quæ valde inæqualis eſt rectæ A F, ſit linea Aequatoris,
vt diximus.
PROBLEMA 2. PROPOSITIO 2.
2210
PARALLELOS, ſiue arcus ſignorum Zodiaci, hoc eſt, commu
nes ſectiones plani horologii, &
conorum, quorum baſes ſunt paral-
leli ſignorum Zodiaci, vertex autem centrum mundi, in prædicto horo
logio horizontali deſcribere.
REPETATVR portio Analemmatis præcedentis propoſ. perficiaturq; Meridianus A B C,
33Deſcriptio at-
cuum ſignorũ
Zodiaci in prę-
dicto horologio
horizontali, ex
Analemmate.
in quo ex Analemmate propoſ.
1. præcedentis lib. conſtructo diametri parallelorum ducantur,
4420 vna cum diametris oppoſita ſigna connectentibus,
130[Figure 130] vt ſiant trianguia per axem in conis, quorum baſes
funt ipſi paralleli, vertex autem communis centrum
D.
Erit igitur ex demonſtratis in propoſ. 4. 5. 6. &
7.
ſuperioris lib. KR, diameter conicæ ſectionis, quá
Sol in principio ♋, exiſtens deſcribit;
L R, diameter
55Diametri coni-
carũ ſectionũ,
Sole in princi-
pijs ſignorum
exiſtente.
ſectionis, quam Sol in primo puncto ♊, &
♌, de-
ſcribit;
M R, diameter ſectionis, quam Sol in initio
♉, &
♍, deſcribit: At verò NO, PO, QO, diame-
tri erunt ſectionum conicarum, quas Sol in oppo-
6630 ſitis parallelis, nempe in parallelis ♑;
♐ & ♒; ♏, &
♓, exiſtens deſcribit.
PORRO hæ diametri conicarum ſectionum
77Qua ration@
diametri coni-
carum ſectionũ
in quocunque
Analẽmate in-
ueniantur.
inuenientur eodem pacto in quocunque alio Ana-
lemmate, quod vel maius ſit, vel minus hoc noſtro
propoſito, etiam ſi horologium ſine portione Ana-
lemmatis conſtructum ſit, vt in præcedenti ſcholio docuimus;
dummodo in alio illo Analem-
mate ex diametro Verticalis infra centrum abſcindatur recta gnomoni aſſumpto æqualis, produ-
cta ipſa diametro Verticalis, ſi id longitudo gnomonis requirat;
& per extremum punctum re-
cta ducatur parallela diametro Horizontis, per quam planum horologij horizontalis duci conci-
8840 pitur.
Hæc enim recta in maiori, vel minori Analemmate à diametris ſignorum oppoſitorum ſe-
cabitur in partes æquales partibus rectæ R O, in noſtro hoc Analemmate:
Quod ita oſtendi po-
teſt.
Quoniam tam illa recta, quàm hæc R O, æqualiter à centro ſui Analemmatis diſtar, & angu-
li, quos diametri oppoſitorum ſignorum cum diametro Æquatoris faciunt, in quolibet Analem-
mate ſunt eiuſdem magnitudinis, cum ſemper eiſdem declinationibus eorundem ſignorum inſi-
9927. tertij. ſtant ad centra;
efficitur vt & anguli, quos eædem diametri cum diametro Verticalis circuli fa-
ciunt, (qui quidem vel componuntur ex illis, &
ex angulo altitudinis poli contento ſub diametro
Æquatoris, &
diametro Verticalis, vel relinquuntur poſt detractionem illorum ex eodem angulo
altitudinis poli) æquales inter ſe ſint, cum &
anguli contenti ſub diamctro Verticalis, & diametro
Æquatoris æquales ſint.
Quare cum anguli, quos rectæ per extremitatem gnomonis (nempe per
101050 punctum G, in noſtro Analemmate, &
per punctũ huic reſpondens in alio Analemmate.) ductæ
diametro Horizontis æquidiſtantes cum diametro Verticalis faciunt, recti ſint, (qualis in noſtro
Analemmate eſtangulus G.)
& anguli, quos in vtroq; Analemmate radius cuiuſuis ſigni cum ea-
dem diametro Verticalis cóſtituit, æquales quoque, vt diximus;
(Sunt enim cũ illis, quos æquales
oſtendimus, ad verticem.)
reperientur ſemper bina triangula in vtroq; Analemmate, nempe vnũ
in vno, &
in altero alterum, habentia binos angulos æquales, vtrumq; vtriq; . Cum igitur & latus
habeant æquale, quod dictis angulis adiacet, nempe magnitudinem ſtyli;
habebunt quoq; reliqua
latera æqualia, nimirum illa, quæ inter extremitatem ſtyli, &
radium cuiuſq; ſigni in vtroq; Ana-
111126. primi. lemmate interijciuntur, &
c. Quod etiam inde patere poteſt; quòd ſi Analemma illud maius ſuper-
poni intelligatur huic noſtro, ita vt centra, &
diametri Horizontis, Verticalis, atq; Æquatoris in-
ter ſe congruant, recta per extremitatem ſtyli in illo ducta congruat rectæ R O, in noſtro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index