Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
171
171 (165)
172
172 (166)
173
173 (167)
174
174 (168)
175
175 (169)
176
176 (170)
177
177 (171)
178
178 (172)
179
179 (173)
180
180 (174)
< >
page |< < (171) of 213 > >|
177171IN LIB. DE COLORIBVS. mixtum, non conſumitur ſed aduritur. vnde nigri-
ties.
Quod autem perſpici in animalibus inquit id in
ceruicibus veterinorum patet.
nam ex iugorum attri
tu, generatur callus &
pili fiunt rari, quoniam pori
occluduntur, vt quidam quaſi terreſtres meatus con-
ſpiciantur.
Cæterùm quinto de Generatione anima-
lium ait Ariſtoteles, vt igitur cutes per affectum albę
differunt ab his quæ tales natura ſunt:
ſic pili inter ſe
differunt, qui morbo, aut ætate quiq́ue natura albue
rint.
ob cauſam nimirum aliam atque aliam. hi enim
à calore naturali, illi ab alieno albi efficiuntur.
albe-
dinem tamen omnibus præbet aër vaporoſius inclu-
ſus.
Igitur calor ſiue naturalis, in iis qui fiunt natura:
ſiue aduentitius, in iis quæ fiunt ab exterioribus, cau
ſa eſt efficiens alboris.
at materialis eſt aër vaporoſus
&
ſpiritus incluſus iis ſcilicet in quibus includi ſolet,
&
Epheſius reddit rationem, quia natura ſua albus
&
calidus eſt. aër enim pellucens albedinem gignit,
quomodo ſpumam quoque effici certum eſt.
Ex prę-
dictis item ſoluas problema quoddam, cur animalia
quæ vnicolora non ſunt, ventre plenius albent?
Cau-
ſa efficiens eſt, calor, qui eo in loco abundat.
& aliud
cur alba dulcia ſunt &
ἡδυηρεῶτερα ac gratiora? ob ean-
dem ſcilicet cauſam.
nam concoctione dulcia fiunt.
concoctio autem fit à calore.
Sed obiicias, ſi alba ſunt
dulcia ob concoctionẽ, quare cinis excoctus eſt ama-
rus, &
non dulcis? Dicunt quidam, quòd quæ à calo-
re naturali concoquuntur, dulcia ſunt:
at cinis à calo
re externo decoquitur.
Quòd autem quæ ab extra-
neo calido concoquuntur amareſcunt, argumento
eſt mel.
quod dulce quidem eſt, attamen ex decoctio-
ne amarorem concipit:
exhalante videlicet humore
qui dulcedinem faciebat.
Verùm hæc ratio non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index