Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
111
111 (69)
112
112 (70)
113
113 (71)
114
114 (72)
115
115
116
116
117
117
118
118 (73)
119
119 (74)
120
120 (75)
< >
page |< < (112) of 434 > >|
178112CHRISTIANI HUGENII niam curva, ad quam ſunt puncta T, V, geometrica eſt.
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
Ratio igitur Y K ad K T data erit, adeoque &
V X ad
X T.
ex qua etiam rationem L K ad N M dari oſtendimus.
Quænam vero ſit linea ad quam ſunt puncta T, V, in-
venitur ponendo certum punctum S in recta K L, &
vocan-
do S K, x;
K T, y. Nam quia data eſt curva A B F,
eique B M ad angulos rectos ducta, invenietur inde quanti-
tas lineæ K M, per methodum tangentium à Carteſio traditam,
quæ ipſi K T, ſive y æquabitur, &
ex ea æquatione, natura
curvæ T V innoteſcet, ad quam deinde tangens ducenda
eſt.
Sed clariora omnia fient ſequenti exemplo.
Sit A B F paraboloides illa, cui ſuperius rectam æqua-
22TAB. XVI.
Fig. 3.
lem invenimus;
in qua nempe cubi perpendicularium in
rectam S K, ſint inter ſe ſicut quadrata ex ipſa S K abſciſ-
ſarum.
Et oporteat invenire curvam C D E cujus evolu-
tione paraboloides S B F deſcribatur.
Hic primum ratio B O ad B P facile invenitur, quia
tangentem paraboloidis in puncto B duci ſcimus, ſumpta S H
æquali {1/2} S K.
Cui tangenti cum B M ad angulos rectos in-
ſiſtat, dantur jam lineæ M H, H K, ac proinde earum in-
ter ſe ratio, quæ eſt eadem quæ O B ad B P.
Ut autem ratio B P, ſive K L ad M N innoteſcat, po-
nantur ad K L perpendiculares rectæ K T, L V, æquales
ſingulis K M, L N, ſitque V X parallela L K.
Jam quia
ex duabus ſimul K L, L N, auferendo K M, relinquitur
M N ;
hoc eſt, auferendo ex duabus X V, V L, ſive

3

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index