Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
171
171 (144)
172
172 (145)
173
173 (146)
174
174 (147)
175
175 (148)
176
176 (149)
177
177 (150)
178
178 (151)
179
179 (152)
180
180 (153)
< >
page |< < (151) of 300 > >|
178151Liber Decimusquartus.
Vſus Tabulæ præcedentis.
AD datum igitur tempus, ex præcedenti Tabula motus Iouis, inuenias motum eius in longitudine quem
detrahes à motu ſolis;
reſiduum enim erit motus anomaliæ, vt in Marte. Exemplum. Hodie quæ hæc
ſcribo, ideſt, anno 1615.
die 26. Decembris exacto in meridie, ad meridianum Venetum, qui dies S. Stephani
eſt;
ſic Iouis locum reperio. tempus Aſtronomicum ſe habet, cum motibus ſibi debitis ex Tabula acceptis,
vt oſtendit ſequens formula.
11
# Sig. # Gra.
Radix 1600. # 5 # 10
Anni 15. # 3 # 5
Nouem. Biſſext. # 0 # 28
Dies 26. # 0 # 2
Summa # 9 # 15 # in gr. 15. Capric. erit centrum epic.
Motus autem Solis eſt 9. 4.
cui addo ſig. 12. vt demere ab
eo poſſim motus Iouis 9.
15.
facta detractione remanent
reſiduum ſig.
11. gr. 19. tanta
igitur eſt Iouis anomalia, id-
eſt, tantum diſtat ab apogæo
ſui epicycli, numerando ver-
ſus orientem per perigæum;

quare diſtabit tantũmodo gr.

11.
ab eodem apogęo in ſemi-
circulo occidentali, ideſt, ex
parte occidentis.
quare ſtella
Iouis erit in Zodiaco ante lo-
cum epicycli aliquot gradibus.
quos vt conijciamus, ſciendum eſt, tanta eſſe epicycli ſemidiametrum vt ſub-
tendat in Zodiaco gr.
ferè 11. quare planeta maximè ab eo recedere poteſt vtrinque gr. 11. ferè, idq; quando
diſtat ab apogæo epicycli ſig.
3. gr. 11. ferè, nunc autem cum diſtet tantum gr. 11. licet conijcere parum ab eo
diſtare;
præſertim quia in apogæo, & perigæo epicycli nihil diſtat à loco centri eius in Zodiaco, recedet igi-
tur nunc grad.
circiter 6. in præcedentia. quare verſabitur circa gr. 9. Capricorni; eritq; ſoli vicinus gr. 5. eum
ſequens.
quare videri non poterit ob ſolis vicinitatem.
De quatuor nouis planetis Iouis Comitibus. Cap. VII.
LOcus inter ea, quæ ope Teleſcopij in cælo ſunt patefacta, mirus æque, ac iucundus eſt hic Iouis Comita-
tus, eum enim perpetuo quatuor ſtellulæ ſeu exigui quatuor planetæ comitantur, circa eum circumcurſan
tes, de quibus ſupra nonnulla tetigimus, figuramq;
nunc repetendam exhibuimus, in qua Iouis ſydus A, reſi-
det in centro quatuor circellorũ, quos quatuor ſtellulæ D G K N, circinant.
quas vt videamus opus eſt opti-
mo Teleſcopio, nocte ſereniſſima in Iouem directo, &
obfirmato. per quod intuentes, inſpiciemus propè Io-
uem vnam, aut duas, aut tres, aliquando etiam quatuor, huiuſinodi ſtellas eum comitari;
quod non facerent ſi
affixa, &
non errantia eſſent ſydera. ſeruant autem inuicem, & ad Iouem hunc ſitum, vt ſemper ſint ferè in
ecliptica N A K, aut in linea eclypticæ paralella.
neq; eaſdem ſeruant adinuicem, nec ad Iouem apparentes
diſtantias;
ſed modo remotiores, modo propiores ei fiunt: quod eis accidere poteſt, ſi ponamus eos circa Iouẽ
circulos ducere, non aliter ac circa Solem Mercurius, &
Venus reuoluuntur Atq; hæc de loco.
Motus. eorum autem motus ſic peragitur, vt in ſuperiori parte ſuorum epicyclorum verſus orientem; in
inferiori verſus occidentem ferantur.
quod manifeſ@e hinc colligitur quia cum tendũt ad orientem, ſæpè bis
occultantur, ſemel quidem in S, ſupra louem;
& iterum in vmbra; quæ occultatio propriè eorum eclipſis eſt
appellanda:
cuius rei manifeſtum ſignum eſt, quod ibi ſemper eclipſantur, vbi hæc vmbra porrigitur. nam
quando Iupiter veſpertinus apparet, prius latent ob coniunctione cum Ioue.
deinde iterum eclipſantur in
parte orientali, ad quam vmbra extenditur.
quando autem mane apparent elipſantur prius in parte Iouis
occidentali, ad quam videlicet vmbra extenditur, &
poſtea ob Iouis coniũctionem in S, quod neutiquam ac-
cideret niſi in ſuperiori parte mouerentur ad orientem:
cum autem retrogradi ſunt, ideſt, tendunt ad occi-
dentem, tunc ſemel tantum, &
quidem ſub Ioue, v. g. in F, abſconduntur: quod iudicium eſt, eos infra Iouem
repedare, vti diximus.
Neq; vero eadem velocitate omnes feruntur, ſed remotior quiſq; propiore tardior
eſt;
nam D, Ioui proximus ſuum gyrum abſoluit die vno, & hor. 18 {1/2}. ſecundus G, diebus tribus horiſq; 13 {1/3}.
Tertius K, diebus 7. cum hor. 4. quartus N, diebus 16. hor. 18.
Illuminatio. Quod attinet ad illuminationem, manifeſtum eſt eos à Sole illuminari, cuius ſignum euidens
eſt, eorum eclipſes non contingere niſi quando inter eos, &
Solem Iupiter interponitur, vti diximus, ex qua
interpoſitione Solis lumine priuantur;
ſicuti Luna ex terræ interpoſitione eodem lumine priuatur.
Figura. Tandem figuras eorum eſſe ſphæricas putandum eſt.
Magnitudo difficilis eſt cognitu: apparentes tamen eorum magnitudo exiguæ admodum ſunt. Vide nun-
cium ſydereum, &
hiſtoriam Galilæi de maculis ſolaribus, necnon Diſquiſitiones Mathem. P. Chriſtophori
Sheiner noſtræ Soc.
vbi plura ſcitu iucundiſſima fusè pertractant, quippe qui primi hæc omnia mundo ma-
nifeſtarunt.
has quatuor ſtellulas Galilæus iure inuentionis medica ſydera nuncupauit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index