Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
111 99
112 100
113 101
114 102
115 103
116 104
117 105
118 106
119 107
120 108
121 109
122 110
123 111
124 112
125 113
126 114
127 115
128 116
129 117
130 118
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
< >
page |< < (167) of 672 > >|
179167De his quæ Virtute Calida dicuntur.
Maur. Spiritibus Frigidis, æquè ac Calidis, alijs aliam eſſe na-
turam, ac proinde aliam magnitudinem, aliam figuram, non eſt
negandum:
Corporum autem miſtorum, duriorum præſertim,
pori, pro variâ Salium, Sulphuris, &
Terræ temperatione, nec
æqualiter patent, nec ſimiliter conformantur.
Ex quo fit neque
quoslibet ſpiritus, ſiue pauci ſint, ſiue plures congeſti, quibus-
libet poris congruere poſſe, vt inde vel ipſo aëris motu non extur-
bentur, ſed procul à calore ibi quieti reſideant.
Propterea etiam
contingere poteſt, vt certi quidam ſpiritus frigidi certo corpori
adhæreſcant peculiaris efficacitatis, maximè ſi ex corpore ipſo,
cui adhærent, aliæ expirationes prodeuntes collatis viribus agant.
Quamuis enim (vt ab Ophite non recedam) non reſolui vllam
ipſius marmoris particulam, ex manûs febrientis calore, exiſti-
mem, relinquitur tamen ambigendi locus, an intrà ipſius marmoris
interiores poros deliteſcant aliquæ permiſtionis reliquiæ, atque
Spiritus, quos diximus, Abundantes, qui erumpere valeant ex-
citati acri illo manûs calore.
Quapropter ex vno aliquo effectu
decerni non ſemper poteſt, vtrùm corpus aliquod ſit Virtute Ca-
lidum, an Virtute Frigidum:
ſed plura attendenda ſunt. Et vt
aliquid exempli cauſâ proferam;
apud Antonium Mizaldum Me-
morab.
centur. 1. num. 21. aliquando hæc legi: *Ranarum cor, & *
*maximè fluuiatilium, febricitantibus ſpinæ adalligatum febriles*
*algores minuit.
Sunt qui cordis regioni etiam admoueant ad mi-*
*tigandos cauſonum æſtus &
incendia. * Ecce ab eodem corde ranæ
minuitur fri gus pariter atque calor.
Si alterutrum effectum ſin-
gillatim duo Philoſophi conſiderent, alter cordi ranæ calorem tri-
buet, quippe in algidâ febri opitulatur, alter frigidum pronun-
ciabit, cum æſtuanti febrientis cordi ſuccurrat incendium mi-
nuens:
Vtrumque ſimul conſideranti, atque inuicem comparan-
ti, apparebit calidum, immittendo quippe igniculos, quando
ſpinæ adalligatur, in neruos, ſpirituum motum iuuat, ne extre-
mæ membrorum partes inalgeſcant, aut ne tam validè totum cor-
pus horrore correptum intremiſcat;
nam & allij nucleolus antè
acceſſionem quartanæ comeſtus calorem mouet, qui, Celſo autho-
re, horrorem non admittit, vt idem ſcribit centur.
1. num. 44. Cor-
dis autem regioni applicatum igniculos ipſos ingerens aperit exi-
tum interiori ſulphuri accenſo, quo expirante cor minùs exæſtuat.

Tunc verò non multum hæſitantes reſpondere poterimus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index