Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Table of contents

< >
< >
page |< < (85) of 256 > >|
17985NONVS.107[Figure 107]a. cõtinet par
tes tres ab ſũ-
ma coaxatio
ne ad imum
libramentũ
b. ſcapus par tium ꝗn cu
ius inclinatio
iuſta ratione
ꝑficit̃: gradi
buſ ſatis cõ
moda.
c. partiũ qua tuor: dũ rece-
dim{us} ab imo
ppendiculo
partiũ trium
uſ ad calcẽ
ſcapi.
d. retractio graduũ: quæ
(ſi. c. fuerit pe
dũ ſexdeci)
ea erit ped. i.
e. altitudo graduum: ea-
dem ratione
erit unciarũ
nouem.
e d b a c
Quomodo portio argenti auro miſta in integro opere depræhen-
di diſcerni poſſit. # Caput. III.
Archimedis vero cum multa miranda inuenta & uaria fuerint, ex omnibus
etiam infinita ſolertia, id quod exponam, uidetur eſſe expreſſum nimium,
Hiero enim ſiracuſis auctus regia poteſtate, rebus bene geſtis, cum auream
coronam uotiuam diis immortalibus in quodam fano conſtituiſſet ponẽ-
dam, immani prætio locauit faciendam, &
aurum ad ſacoma appendit re-
demptori, Is ad tempus opus manufactum ſubtiliter regi approbauit &
ad
ſacoma pondus coronæ uiſus eſt præſtitiſſe.
Poſteaꝗ̃ indicium ẽ factum, dẽ-
pto auro tantumdem argenti in id coronarium opus admixtum eſſe, Indi-
gnatus Hiero ſe contemptum, ne inueniens qua ratione id furtum repræ
henderet, rogauit Archimedem vti ĩle ſumeret ſibi de eo cogitatiõem.
Tũc
is cum haberet eius rei curam, caſu uenit in balneũ, ibi cum in ſolium de
ſcenderet, animaduertit quantum corporis ſui in eo inſideret, tãtum aquæ
extra ſolium effluere, Itaque cum eius rei rationem explicationis offendiſ-
ſet non eſt moratus, ſed exiliuit gaudio motus de ſolio, &
nudus va-
dens domum uerſus ſignificabat clara uoce inueniſſe quod quereret, Nam
currens identidem græcæ clamabat εὕ ρΗκα.
εὕ ρΗκα. Tum uero ex eo in-
uentionis ingreſſu duas dicitur feciſſe maſſas æquo põdere, quo etiam fue-
rat corona, vnam ex auro, alteram ex argento.
Cum ita feciſſet, vas amplũ
ad ſumma labra impleuit aqua, in quo demiſit argenteam maſſam, Cuius
quanta magnitudo in vaſe depræſſa eſt, tantum aquæ effluxit, Ita

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index