184PRÆFATIO.
ximas diffunditur diſtantias, qua Ferrum aliusve Magnes attrahitur
ab alio, viſa mihi fuit omnino diſtinguenda a priori Attractione, hæc
enim mutabilis eſt, & fere penitus ex Magnete profligari poteſt, aut
ad ſilentium deduci; uti ex Experimentis inferius commemorandis
conſtabit: nemo autem facile dixerit Legem Naturæ mutabilem eſſe
in corporibus. Quamobrem duplicis generis obtinebit in Magneti-
bus Attractio, quarum una a Lege Naturæ pendebit univerſali, unde
autem altera pendeat, ignoro huc usque: Natura in hoc corpore in-
numera videtur abſcondidiſſe Myſteria, quorum quo plura revela-
mus, eo magis a divinanda cauſa removemur, & in majorem illapſi
hæſitationem quam ante, eo plura ignorari, quo plura ſcimus,
quo ea attentiori animo revolvimus, fateri continuo cogimur: Ali-
quando diu meditatus de nonnullis Experimentis, a pororum tum
Magnetis, tum Ferri figura, vim pendere doceri videbar, ſed illico
alia prodibant phænomena, quæ hujus opinionis imbecillitatem de-
monſtrabant: modo a parva quantitate corporea, quæ in ferro & in
Magnete hæret, vim deducendam credidiſſem, hoc quaſi probante
Analyſi Chemica utriusque corporis; ſed mox plurima ſurgebant ad-
verſus hanc ſententiam argumenta, cum ſimplex mallei percuſſio vim
ex ferro magneticam profligabat, non amiſſa ulla ſubſtantia. Similes
ſuſpiciones diverſiſſimæ ex inter ſe comparatis oboriebantur Experi-
mentis, ſed quarum infirmitas ex collatis aliis cum his iterum elu-
ceſcebat: unde ſemper, quo plura mecum verſabam, & inter ſe com-
parabam, eo incertior evaſi: Forſitan illa ſecundi generis Attractio,
qua Magnes ad longam operatur diſtantiam, non videbitur multis eſ-
ſe tam abſtruſa, ſed eam conſiſtere in Fluido aliquo, extrinſecus ambien-
te Magnetem, eumque premente verſus alium, aut verſus Ferrum;
pace autem horum Doctiſſimorum Virorum dixerim, me nullam ob-
ſervaſſe Hypotheſin magis oppoſitam Experimentis & veritati, quam
hanc; argumenta, quæ eum in finem infra attuli, examinanda ſunt,
ex quibus liquebit, an feſtinanti conſilio hanc concluſionem forma-
verim: præterea obteſtor Philoſophorum, qui cuncta phænomena
Magnetica norunt, conſcientiam, an præjudicio omni exuto, convicti
penitus ſint ex obſervationibus aut Experimentis, Fluidum aliquod Ma-
gneticum, vel Effluvia quædam, (quocunque nomine vocentur perin-
de mihi erit) dari, atque ex iis poſſe omnia Mechanice