Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511
page |< < of 256 > >|
180LIBER maſſa, quãto minus factum fuerat refudit, ſextario menſus, vt eodẽ modo
quo prius fuerat ad labra æquaretur.
Ita ex eo inuenit, quãtum ad certum
pondus argenti certa aquæ menſura reſpõ deret.
Cum id expertus eẽt, tũ au
ream maſſam ſimiliter pleno vaſe demiſit, &
ea exempta, eadem ratione mẽ
ſura addita, inuenit ex aqua non tantum defluxiſſe, ſed tãtum minus, quã-
to minus magno corpore eodem pondere auri maſſa eſſet quã argenti.
Po-
ſtea uero repleto vaſe in eadem aqua ipſa corona demiſſa, ĩuenit plus aquæ
defluxiſſe in coronam, quã in auream eodem pondere maſſam, &
ita ex eo
quod plus defluxerat a quæ in corona, quã in maſſa ratiocinatus, depræhẽ-
dit argenti in auro mixtionem, &
manifeſtum furtum redemptoris.
108[Figure 108]
Tranſferatur mens ad Architæ tarentini & Eratoſthenis cyrenei cogitata,
Hi enim multa &
grata a mathematicis rebus hominibus inuenerunt, Ita
cum in cæteris inuentionibus fuerint grati, in eius rei concertationibus ma
ximeſunt ſuſpecti.
Alius enim alia ratione explicare curauit, quod delo im
perauerat reſponſis apollo, uti aræ eius quantum haberet pedum quadra-
torum, id duplicaretur, &
ita fore, ut hi qui eſſent in ea inſula tunc religio-
ne liberarentur, Ita architas cylindrorum deſcriptionibus, eratoſthenes
organica meſolabi ratione idem explicauerunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index