Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of Notes

< >
< >
page |< < (175) of 213 > >|
181175IN LIB. DE COLORIBVS. maximè in hunc colorem mutantur, cùm
naturam cõmutauerint propriam.
etenim
lepus factus eſt iam albus:
& niger vtique
apparuit tum ceruus, tum vrſus.
ſimiliter
autem his &
coturnix, & perdix, & hirũdo.
cùm enim omnia talia ſint imbecilla gene-
ratione, propter alimenti paucitatem ante
tempus excocta, fiunt alba.
Eandem cauſam tribuit cum prædictis alteri pro-
blemati, quare tempora citius ſentiant canitiem,
quàm aliæ corporis partes.
ab horum enim canitiem,
quæ maximè hominibus euenit, Homerus apto epi-
theto eos appellat πολϊοκρο {τά}φ{ου}σ.
Ariſtoteles quinto
de Generatione animalium, capite quarto inquit,
Tempora autem primò caneſcunt, quòd occiput va-
cat humore, cùm non contineat cerebrum:
ſinciput
verò habet multum humoris.
quod autem multum
eſt, difficile id putreſcit.
at in temporum pilis nec tam
parum humoris eſt, vt concoqui poſsit:
nec tam mul-
tum, vt putreſcere nequeat.
cùm enim is locus me-
dius inter vtroſque ſit, extra vtrunque affectum eſſe
poteſt.
Sed animaduerte, quòd aliud eſt ſciſcitari, qua
re caneſcat homo;
& aliud, quare tempora primùm
caneſcant.
Author hic reddit cauſam, quare tempo-
ra primo caneſcunt.
propter excoctum ſcilicet humi-
dum.
paucum enim cùm ſit humidum circa tempora
vt Ariſtoteles ait, ſi conferas cum humore capitis &

cæterorum membrorum;
à calore extraneo excoqui-
tur per corruptionẽ, quæ ſitus dicitur, multum aëris
continens.
Sunt igitur duæ cauſæ, cur tempora pri-
mum caneſcunt, vna vniuerſalis, quam hic

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index