Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
161 101
162 102
163 103
164 104
165
166
167
168 105
169 106
170
171
172
173 107
174 108
175 109
176 110
177 111
178 112
179
180
181
182 113
183 114
184
185
186
187 115
188 116
189 117
190 118
< >
page |< < (113) of 434 > >|
182113HOROLOG. OSCILLATOR. X V, X K, ipſam K T; hinc autem relinqui apparet V X
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
&
X T: erunt igitur hæ duæ V X, X T ipſi M N æqua-
les, ac proinde ratio K L ad M N eadem quæ V X ad
duas ſimul V X, X T.
Ut autem hæc ratio innoteſcat cum
intervallum K L eſt minimum;
oportet ſecundum prædicta
inquirere quis ſit locus, ſive linea ad quam ſunt puncta
T, V.
Quod ut fiat ſit latus rectum paraboloidis A B F = a;
S K = x; K T = y.
Quia igitur proportionales ſunt K H, K B, K M, eſt-
que H K = {1/2} x:
K B ex natura paraboloidis æqualis R.
cub. a x x: fiet K M, hoc eſt K T = {2/3} R. cub. a a x = y,
ac proinde {8/27} a a x = y3.
Unde patet locum punctorum T,
V, eſſe paraboloidem illam, quam cubicam vocant geome-
træ.
Cui proinde ad T tangens ducetur, ſumptâ S Y duplâ
ipſius S K, junctâque Y T.
Et jam quidem ratio V X ad
duas ſimul V X, X T, quam diximus eandem eſſe ac K L
ad M N, erit ea quæ Y K ad utramque ſimul Y K, K T.

Hæc autem ratio data eſt, ergo &
ratio K L ad M N. Sed
&
rationem O B ad P B datam eſſe oſtenſum eſt. Ergo,
cum ex duabus hiſce componatur ratio B D ad D M, ut ſu-
pra patuit, dabitur &
hæc; & dividendo, ratio B M ad
M D;
adeoque & punctum D in curva D E.
Ad conſtructionem autem breviſſimam hoc pacto hic per-
veniemus.
K T ſive K M dicta fuit y. Itaque M H erit y
+ {3/2} x.
Et M H ad H K, ſive O B ad B P, ut y + {3/2} x
ad {3/2} x.
ſive, ſumptis omnium duplis, ut 2 y + 3 x ad 3 x.
Deinde quia Y K = 3 x, erit Y K ad Y K + K T, ſi-
ve per prædicta, K L ad M N, ut 3 x ad 3 x + y.
Atqui
ex rationibus O B ad B P, &
K L ad M N, componi di-
ximus rationem B D ad D M.
Ergo ratio B D ad D M erit
compoſita ex rationibus 2 y + 3 x ad 3 x, &
3 x ad 3 x
+ y;
ideoque erit ea quæ 2 y + 3 x ad 3 x + y. & divi-
dendo, ratio B M ad M D, eadem quæ y ad 3 x + y.
Sit S Z perpendicularis ad S K, eique occurrat M B pro-
ducta in Z.
Quia ergo ratio B M ad M D inventa eſt ea quæ
y ad y + 3 x, hoc eſt quæ M K ad M K + 3 K S.
Sicut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index