Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of Notes

< >
< >
page |< < (176) of 213 > >|
182176SIM. PORTII COMMENTAR. ſed Ariſtoieles expreſsit quinto de Generatione ani-
malium, capite quarto, vbi cauſam canitiei aſsignat,
cùm inquit, Quibus igitur hominibus, natura pilo-
rum parum calida eſt, pluſque humoris ſubit, calor
proprius nequit concoquere:
atque ita humor putre
ſcit, calore aëris ambientis.
fit enim putredo quæque
à calore, ſed non ſuo natiuoq́ue, vt ſuo loco expoſui,
putredo autem &
aquæ & terræ & quorumuis eiuſ-
modi corporum fieri poteſt.
quamobrem terreni etiã
vaporis putredinem nouimus, quæ ſitus vocatur.
ete
nim ſitus caries vaporis terreni eſt.
Itaq. in pilis quo-
que alimẽtum tale, cùm non concoquitur putreſcit;
atque ita efficitur ea quæ canities appellatur: quæ al-
ba propterea eſt, quòd &
ſitus vnus carioſorum ferè
albus eſt.
cuius rei cauſa eſt, quòd multum aëris con-
tinet.
hactenus Ariſtoteles. Hinc liquet cauſam vni-
uerſalem efficientem, eſſe calorem extraneum:
mate-
rialem, ſitum, &
humorem putreſcibilẽ aërem & ſpi-
ritum in ſe includentem in iis nimirum in quibus in-
cludi ſolet, vt ſuprà monuimus, formalem, ipſum al-
bedinem:
finalem vero, ægritudinẽ pili. Altera cauſa,
cur tempora prius caneſcant, &
propria, eſt quam au
thor hîc ponit, ſcilicet pauca humiditas, quæ celeri-
ter à calore extraneo putrefit, &
concoquitur. Eo au
tem loco eſt paucum humidũ, quia eſt oſſeus, &
pa-
rum carnis intercipitur, &
cutis eſt tenuis. Subiicit
&
in ſumma circa infirma & laborantia loca. imbe-
cilla ſcilicet, quoad inopiam caloris naturalis &
hu-
midi:
& laborantia aliquo morboſo affectu, vt de viti
ligine diximus, &
locis affectis iumentorum iuga fe-
rentium.
Quinetiam partes dolentes poſſunt dici in-
firmæ, &
ob ſpirituum concurſum, & ob calorem na
tiuum imminutum.
Præterea vt concludat, in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index