Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
181 175
182 176
183 177
184 178
185 179
186 180
187 181
188 182
189 183
190 184
191 185
192 186
193 187
194 188
195 189
196 190
197 191
198 192
199 193
200 194
201 195
202 196
203 197
204
205
206
207
208
209
210
< >
page |< < (177) of 213 > >|
183177IN LIB. DE COLORIBVS. muni inquit, quòd omnia quæ naturam mutant, aut
propter cauſas internas, puta ſenectutem:
aut exter-
nas, vt ea quæ diximus in hunc colorem pilorum mu
tantur.
Atque intelligas, eum loqui de mutatione &
lapſu in deterius, vt &
Ariſtotelem quinto de Gene-
ratione animalium.
Et videtur mihi, quòd hic per mu
tationem intelligat eam quæ fit ab extrinſeco, aut vi
morbi, &
affectus potius quàm ordine & lege natu-
ræ.
Mutant enim colores auium nonnullæ, vt docet
iam dicto loco Ariſtoteles;
& quadrupedum ſylue-
ſtrium aliquæ, per anni tempora;
& tamen non fiunt
albæ, niſi fortè aliam ob cauſam, quàm ob anni tem-
pus, vt dicetur paulò poſt.
Similiter fit mutatio à ci-
bis.
nam quæ vario cibo veſcuntur animalia magis
varia ſunt.
atque iccirco crabrones aut veſpæ multi-
colores magis ſunt quàm apes.
nam ſi cibi ſunt cauſa
mutationis, iure optimo ciborum varietas facit, vt
motus magis euarient, &
alimenti excremẽta, ex qui
bus &
pili, & pennæ, & cutes gignuntur. Hinc liquet
non omnem mutationem naturalem album efficere
colorem, ſed quæ mutat naturam, ob imbecillitatem
caloris natiui &
humidi penuriam. quod accidit à
cauſis præternaturalibus.
Verùm ipſe ſeipſum expli-
cat, &
reddit cauſam quare quadrupedes & aues, vi-
ſæ ſunt alterius coloris, etſi rarò, præter proprium,
cùm inquit, præterea &
omnium maximè, & quæ
ſequuntur.
nam mutare naturam, nihil aliud eſt,
quàm mutare illud quod ſibi eſt proprium, in aliud
quod ſibi eſt alienum, potiſsimum in tota ſpe-
cie.
Quod autem id ſit verum patet, quia non
poteſt euenire, niſi ex affectu, vt docet Ariſtoteles
quinto de Generatione animalium, capite ſexto.
Sed
hic affectus poteſt bifariam accidere, vel circa

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index