Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (171) of 672 > >|
183171De his quæ Virtute Calida dicuntur. cum mixta omnia non ex igniculis tantùm, verùm etiam ex fri-
gidis particulis ſiue terreis, ſiue aqueis coagmententur, igniculi,
quibus in corpore ſupra mediocritatem calido vis maior ineſt, pe-
netrantes ſecum aduehunt frigidas aliquas certæ cuiuſpiam naturæ
particulas, quæ facilè cohærentes cum animalis particulis, quibus
applicantur, demum ſuam aſtringendi vim exercent, vbi auolaue-
rint igniculi?
Maur. Sed etiam inſuper, quia igniculos ſuperuacaneum humo-
rem ſuâ agitatione comminuentes, &
exturbantes, ſecumque ra-
pientes, conſequitur ſiccitas;
& quæ interiecto humore intentæ
erant carneæ ſibræ, ſe contrahunt, humore vel in auras abeunte,
vel cum terreis aut ſalinis cataplaſmatum particulis commiſto.
Fibrarum autem contractione coniunctâ cum humoris expiratione,
aut expreſſione, extenuari molem corporis, eiuſque particulas
conſeringi, &
quidem vi caloris, non ea ſolùm manifeſtum fa-
ciunt, quæ ſucco cœteroqui plena torrentur in clybano, aut Solis
ardoribus expoſita areſcunt;
ſed etiam fructus aliqui ex arbore de-
cerpti, quos in vmbrâ ſponte ſuâ ſenſim areſcere, quin putre-
ſcant, videmus:
& ſanè relictum ſuper menſam citrum poſt ali-
quot menſes ita aridum inueni, &
mole diminutum (vt nihil
de grauitate inſigniter extenuatâ dicam) vt vix eſſet prioris
magnitudinis ſuboctuplum, valde conſpicuâ ſibrarum contra-
ctione.
Grad. Sol quidem admonet inueniendum eſſe huius diſſertatio-
nis exitum:
ſed quia inter ea, quæ cruda remiſſiota funt, com-
buſta efficaciora redduntur, cum Dioſcoride calcem quoquè enu-
meraſti, Maurocene, ſuperioribus autem diebus, cum de Ignis
grauitate diſputaremus, allatum à Dandulo memini experimen-
tum, quo calcem viuam recentiſſimam, iterum in catino vehe-
menti igni expoſitam, auctam fuiſſe pondere non contemnendo
deprehenſum eſt;
quod ponderis incrementum non niſi immiſſis
igniculis tribuendum videbatur;
Calcis combuſtæ efficacitas maior
adſcribenda erit immiſſis igniculis.
Ex hoc verò dubitare quis poſ-
ſit, an calcis viuæ, cui aqua affunditur, calor oriatur pariter ex
fornacis igniculis, qui lapidis meatus occupauerint, cum ille in
calcem excoqueretur, non autem ex ſulphure ingenito ipſi lapi-
di;
cum tamen non nihil interſit, ex quo lapide calx fiat, vt ædi-
ficiorum ſoliditati conſulatur:
id quod ex ſulphureis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index