Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (172) of 672 > >|
184172Diſſertatio Sexta. plurimum pendere exiſtimo. Habent Romani, vt nôſtis, arenæ
loco puluerem, quem Puteolanum (fortaſſe quia extrahitur è
puteis in Arenariam deſcendentibus) vocant;
hic calci permiſtus
tenaciſſimè copulat tophos, lateres, &
ſaxa, inſignem duritiem
acquirens.
Id miratus Belga neſcio quis artis Spagyricæ non igna-
rus, vt ex Viro fide digno accepi, diſſoluit puluerem illum in ſua
principia, &
certam ſulphuris portionem arenæ permiſtam depre-
hendit.
Quare in patriam redux carbonem foſſilem (ſulphure pro-
cul dubio redundantem) comminutum, iuxta obſeruatam Ratio-
nem, arenæ permiſceri iuſſit optimo euentu, quem animo deſti-
nauerat.
Hinc inferre licet validiorem calcem, ſi arena minimè
ſulphurea ſit, &
cœtera omnia ſint paria, abundare maiori
ſulphuris copiâ, pro lapidis melioris naturâ, ac proinde cal-
cis calorem non omnino tribuendum igniculis in fornace con-
ceptis.
Maur. Quod ad maiorem calcis viuæ iterum combuſtæ efficaci-
tatem attinet, non videtur admodum difficile explicatu:
vbi
ſcilicet calx è fornace exempta refrixerit, vtpote maximè ſicca,
facilè vnitur humido vapori, quo refertus eſt aĕr, præſertim quia
Sali nullo negotio coniungitur aqua;
lapides autem ex ſale potiſſi-
mùm &
terrâ coagmentatos negare nemo poteſt. Quapropter ſi
calx viua humorem huiuſmodi aqueum combiberit, vtique Sa-
lis diluti acrimonia retunditur:
Nouâ igitur combuſtione diſſipa-
tur vapor aqueus, &
Salinæ particulæ vim ſuam obtinent inte-
gram, quam exercere non potuiſſent antè vſtionem.
Non diſſi-
teor tamen etiam ſulphureas aliquas &
ſalinas particulas, immò
etiam Spiritus ex Ignis materiâ exeuntes, addi in combuſtione:
Nam lateres nouos quantumuis frigidos ſi in vas aquâ plenum im-
merſeris, non ſolùm bullas excitabit aqua (id quod fortaſſe aëri
poris incluſo tribui poſſet) ſed etiam incaleſcet, autſaltem inte-
peſcet;
id verò non niſi igniculis adhuc reliquis exfornacis incen-
dio eſt adſcribendum.
Simile quid lapidi in calcem excocto con-
tigiſſe arbitror:
cum enim ita compacta ſit lapidis materia, vt
vehementi fornacis igne non diſſipetur, quemadmodum cum ar-
dent ligna, &
ea, quorum rara eſt textura, adeoque, licèt hu-
mor lapidis elementa connectens expirauerit, maneat adhuc ea-
dem lapidis figura particulis vix cohærentibus (nam friabilis eſt
calx) plurimæ ſulphureæ &
ſalinæ particulæ in fornace

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index