Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Table of figures

< >
< >
page |< < of 256 > >|
184LIBER rendo, tardior uidetur eſſe, Hi autem qui ſupra ſolis iter circinationes pera-
gunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is inierit, tum non progrediũ-
tur, ſed regreſſus facientes morantur, donicũ idem ſol de eo trigono ĩ aliud
ſignum tranſitionẽ fecerit.
Id aũt nõnullis ſic fieri placet, quod aiunt, ſolem
cum longius abſit abſtantia quadam, non lucidis itineribus errantia per ea
ſidera obſcuratis morationib{us} impediri, Nobis uero id nõ uidetur, Solis.
n.
ſplendor perſpicibilis & patens ſine vllis obſcurationibus eſt per omnẽ mũ
dum, ut etiam nobis apparet cum faciunt eæ ſtellæ regreſſus &
moratiões,
Ergo ſi tantis interuallis noſtra ſpeties poteſt id animaduertere, quid ita di
uinitatibus ſplẽdoribuſ aſtro℞ iudicam{us} obſcuritates obiici poſſe, Ergo
potius ea ratio nobis conſtabit, ꝙ feruor quẽadmodũ omnes res euocat, &

ad ſe ducit (ut etiam fructus ex terra ſurgentes in altitudinem per calorẽ ui
demus, non minus aquæ vapores a fontibus ad nubes per arcus excitari) ea
dem ratione ſolis impetus vehemens radiis trigoni forma porrect{us}, ĩſequẽ-
tes ſtellas ad ſe perducit, &
ante currentes ueluti refrenando retinẽdo nõ
patitur progredi, ſed ad ſe cogit regredi, &
ĩ alterius trigoni ſignum eẽ, For
taſſe deſiderabitur quid ita ſol quinto a ſe ſigno potiuſꝗ̃ ſecundo aut tertio
quæ ſunt propiora faciat in his feruoribus retentiones, ego quẽadmodum
id fieri uideatur exponã, Eius radii in mundo uti trigoni paribus lateribus
forma lineationibus extendũtur, Id aũt nec plus nec minus eſt ad quintum
ab eo ſigno, Igitur ſi radii per omnem mundum fuſi circinationibus uaga-
rentur, ne extentionibus porrecti ad trigoni formam linearẽtur, propio-
ra flagrarent, Id aũt etiã euripides græco℞ poeta animaduertiſſe uidet{ur}, ait
enim, Que longius a ſole eſſent, hæc vehementius ardere, propiora uero cõ
tẽperata habere, ita ſcribit in fabula phætonte ſic, κάει Τὰ II όῤῥο.
Τάλ'
ἐύςε***ρα***εχειι.
Si ergo res & ratio & teſtimonium poetæ veteris id oſten
dit, non puto aliter oportere iudicari, niſi quẽadmodũ de ea re ſupraſcri-
ptum habemus, Iouis aũt inte r martis &
ſaturni circinationẽ currens, maio
rem ꝗ̃ mars, minorẽ ꝗ̃ ſaturnus peruolat curſum, Itẽ reliquæ ſtellæ, quo ma
iore abſunt ſpatio ab extrem o cœlo proximã habent terræ circinationẽ,
celerius percurrere uidentur, ꝙ quæcun earum minorem circinationem
peragens, ſæpius ſubiẽs p ræterit ſuperiorem, Quẽadmodum ſi in rota, qua
figuli utuntur impoſitæ fuerint ſeptẽ formicæ, canaleſ totidẽ in rota facti
ſint circũ centrum in imo, ad creſcentes ad extremũ in quibus hæ cogantur
circinationẽ facere, uerſetur rota in alteram partem neceſſe erit eas contra
rotæ uerſationem nihil minus aduerſus itinera perſicere, &
quæ proximũ
centrum habuerit celerius peruagari, que extremum orbẽ rotæ peraget,
etiam ſi æque celeriter ambulet, propter magnitudinẽ circinationis multo
tardius perſicere curſum, Similiter aſtra nitentia cõtra mundi curſum ſuis
itineribus perſiciunt circuitum, ſed cœli uerſatione redundationibus refe-
runtur quotidiana temporis circulatione.
Eſſe autem alias ſtellas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index