Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (157) of 300 > >|
184157Liber Decimnsſextus.
COROLLARIVM.
EX dictis de motu cometarum videtur non omnino incongruum eſſe exiſtimare cometas deſcribere ſuo
proprio motu magnum quempiam epicyclum, hoc enim poſito ſaluantur eorum phænomena;
ſic enim
initio tardi, in medio veloces, in fine iterum ſegnes eſſent, hinc etiam maiores, &
minores apparebunt, ſi-
cuti etiam veri planetæ.
ſed cur plures initio apparent celeriores? ſi in epicyclo reuoluerentur, omnes eſſent
initio tardiores, quia in deſcenſu primo apparerent.
Reſpondere poſſumus plurimos initio non aparere, ſeu
non conſpici, propter eorum paruitatem, niſi enim magni ſint, in ſe hominum oculos non conuertunt.
opi-
nior igitur eos quidem in cælo diu viſibiles eſſe, quamuis non animaduertantur;
quod ſi tunc, cum poſſunt,
cernerentur, tardi, ac minores apparent, quam poſtea.
Præterea nonnulli diu latent ob Solis vicinitatem;
qua propter cum poſtea heliacè oriuntur, iam circa epicycli perigæum mouemur, ac propterea velociores,
ac maiores, quam poſtea huius rei exemplum habemus in noua ſtella anni 1572.
quam Tycho pag. 304. ſcri-
bit multo prius conſpectam eſſe ab Aurigis, Nautis, &
Ruſticis, quam a Philoſophi, aut Aſtronom is, quare
idem cometis ferè omnibus accidere opinior.
Barba ſeu cauda Cometarum.
ILlud maximè notandum in omnibus cometis barbatis, ſeu caudatis, barbam hanc extendi ad partes Soli@
auerſas, ideſt, ſi Sol ſit in occidente, cometa directè barbam proijciet in orientem;
è contra ſi Sol fuerit in
oriente, cauda in occidentem recta dirigetur.
in quo recentiores omnes conſentiunt. Petrus Appia@us id
diligentiſſimè in 8.
cometis; Gemma Friſius in alijs, Tycho tandem in quinque barbatis idem exactè admo-
dum obſeruauit, in vno ſolum dubitat, qui videbatur caudam non a Sole, ſed a Venere directè auertere;
quod
tamen alicui viſus fallaciæ tribuendum putat.
Cauſam huius reiputant eſſe Solis fulgorem, corous cometæ
percadentem, &
inde in oppoſitam partem emicantem: ſicuti etiam videmus vitream pilam Soli, expoſitam,
in partem Soli auerſam lumen Solis ſe peruadens, ita vnire ac tranſmittere, vt non ſolum appareat, ſed com-
burat etiam.
Veruntamen caudæ curuitas, & figura non accuta, ſed lata, difficultatem aliquam ingerit. Cæ-
terum ſicuti lumen Solis in aere, vel æthere puro neutiquam apparet ſic etiam cauda cometæ in puro ac om-
nino diaphano cælo ſpectari minimè poterit, quare putandum eſt huic caudo opacam aliquam ſubeſſe mate-
riam.
Maxima autem caudæ longitudo ex obſeruatione deprehenſa eſt grad. 22.
Parallaxes Cometarum. Cap. III.
INgenioſa acſubtilitate plena res eſt parallaxis, per eam enim totius mundanæ fabricæ ordinem ac ſitum
perſcrutamur.
quod ſi in cæteris, ordinarijſque ſyderibus vſum habet præclariſſimum, in cometis certè
omnem ſuperat admirationem, qui enim fieri poteſt, in re adeo vaga, noua, &
inconſtanti, vt parallaxis in-
dagetur?
veteres tamen Aſtronomi hanc in cometis curam omittentes, proinde nihil certi de eorum a terris
diſtantia tradiderunt.
recentiores igitur latini hanc gloriæ palmam ſibi oblatam minimè neglexerunt. Pa-
rallaxim igitur cometarum dupliciter indagant.
Primo ex diuerſis, & valde diffiſis locis, ſecundum terræ la-
titudinem, quorum ſcilicet poli altitudines valde differant.
exemplo ſit illa, quam Tycho Vraniburgi in Da-
nia, &
Tadæus Hagecius Pragæ in Boemia obſeruarunt; quæ duo loca d@fferunt in altitudine poli, nam Vra-
niburgum altiorem habet polum 6.
gradibus, quam Praga: & præterea ſunt ſub eodem ferè meridiano, quod
negotium illud multum iuuat.
vterque pręterea eodem die, eademque hora, & conſequenter in eodem cir-
culo verticali cometam obſeruauit.
Obſeruauit autem vterque quantum d@ſtaret a ſtella, quæ Vultur appel-
latur, ideſt, quot gradibus eſſet infra eam, erat enim in eodem verticuli cum ea:
vterque autem reperit ean-
dem diſtantiam;
& conſequenter vterq; aſpexit eum eſſe in eodem cæli
104[Figure 104] puncto, ac proinde nullam pati parallaxim, ideſt, nullam exhibere va-
rietatem aſpectus ex locis adeo ſeiunctis.
ſit in præſenti figura A. Vra-
niburgum, B.
Praga, F. Stella Vulturis, C. Cometa, in eodem vertica-
li F C E.
iam diſtantia C F. vtriq; viſa eſt gr. 17. min. 52. quare vterque
eam in eodem cæli loco conſpexit.
quod ſignum euidens eſt Cometam
ſublimius fuiſſe Luna, &
alijs planetis, qui ſenſibilem exhibent paralla-
xim;
ſi enim fuiſ@et in eadem diſtantia cum Luna a terris, v. g. in D. tũc
Vraniburgi conſpecta fuiſſet in E.
humilior, & remotior a Stella F. vt
oſtendit linea viſiua A D E.
ſi fuiſſet in cõcauitate regionis lunaris, quę
a terra diſtat ſemid.
terræ 52. exhibuiſſet parallaxim min. 7. ferè, vt pa-
tebit ex conſtructione figuræ, quæ habeat poli altitudines, quas habet
Vraniburgum, &
Praga, & c. (quas videas apud Tychonem pag. 125.
in lib. de Cometis) & præterea Cometa diſtet à terra ſemid. 52. in hu@
iuſmodi enim figura, non vterque inſpector eundem cæli locum Co-
metæ conſpiciet, ſed diuerſitas aſpectus prædicta apparebit, hoc igitur modo, ex diuerſis locis parallaxi@
depræbenditur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index