Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of contents

< >
< >
page |< < (63) of 214 > >|
18463GEOMETRIA SVBTERRANEA.
DEFINITIO XIX.
67. Menſio ſubdialis (der Tage - Zug) uocatur praxis, qua
linearum ſupra terram, ſiue in ſuperficie terrae ex-
tenſarum, ſitus, tum qua inclinationem ad horizontem,
tum qua conuerſionem ad plagas mundi, inueſtigatur et
definitur.
CONSECTARIVM.
68. Itaque in hac quoque dimenſione libella, et compaſſus
officium ſuum facient, ſi ex goniodicte baculo impoſito,
ſuſpendantur.
PROBLEMA VII.
69. Menſionem ſubdialem inſtituere.
Reſolutio. 1. Eligatur tempus, quo aer tranquil-
lus eſt, ut in libella perpendiculum, et in compaſſo acus,
accurate optatas circulorum partes deſignent.
Tale autem
tempus plerumque matutinum exiſtit.
2. Praeparetur in pugillaribus tabula, pro numeris
inſcribendis, qualis ſupra §.
52. n. 3. praeſcripta eſt.
3. funiculus aſſumatur 6 uel 10 ulnarum, uel ſaltem
non multo maior, alias enim pondere ſuo, poſtquam extre-
mis in baculis annexus eſt, nimium trahitur, et curuatur.
Quin mihi uidetur quoque conſultum, praeter funem ca-
tenam adhibere, et eadem longitudinem funiculi, metiri,
ſi forte eius contractionem, quae in ſolo, pruinis aut rore
madido, cito contingere ſolet, ſufpicari poſſis.
Debet au-
tem funis in extremis annulos habere, in quos baculorum
ſumma immittantur.
4. alligetur in principio lineae, v. g. in ſummo putei
funiculus, tum recta procedatur eo, quo linea menſuranda
porrigitur, et quando funis eſt 6 ulnarum, tanto interuallo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index