Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of figures

< >
< >
page |< < (161) of 376 > >|
185161LIBER VII. CAPUT III. tectis ceciderint, ſuſtineantur. Sin autem arundinis Graecae copia non
erit
, de paludibus tenues colligantur, et mataxae tomice ad juſtam longi-
tudinem
una craſſitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter
duos
nodos alligationibus binos pedes diſtent, et hae ad aſſeres (uti ſu-
pra
ſcriptum eſt) tomice religentur, cultellique lignei in eas configantur.
Cetera omnia, uti ſupra ſcriptum eſt, expediantur. Cameris diſpoſitis et
intextis
, imum coelum earum trulliſſetur;
deinde arena dirigatur; poſtea
aut
creta, aut marmore poliatur.
Cum camerae politae fuerint, ſub eas
coronae
ſunt ſubjiciendae, eaeque quam maxime tenues et ſubtiles opor-
tere
ſieri videntur;
cum enim grandes ſunt, pondere deducuntur, nec
poſſunt
ſe ſuſtinere:
in hisque minime gypſum debet admiſceri; ſed ex-
creto
marmore uno tenore perduci, uti ne praecipiendo non patiatur uno tenore opus inareſcere.
Etiamque cavendae ſunt in cameris priſco-
rum
diſpoſitiones, quod earum planitiae coronarum gravi pondere im-
pendentes
, ſunt periculoſae.
Coronarum autem aliae ſunt purae, aliae
caelatae
.
Conclavibus, aut ubi ignis aut plura lumina ſunt ponenda, pu-
rae
ſieri debent, ut eae facilius extergeantur:
In aeſtivis et exedris, ubi
minime
fumus eſt, nec fuligo poteſt nocere, ibi caelatae ſunt faciendae;
ſemper enim album opus propter ſuperbiam candoris non modo ex pro-
priis
ſed etiam ex alienis aediſiciis concipit fumum.
Coronis explicatis
parietes
quam aſperrime trulliſſentur;
poſtea autem ſupra trulliſſatione
ſubareſcente
deformentur directiones arenati, ut longitudines ad regulam
et
lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam reſponden-
tes
exigantur;
namque ſic emendata tectoriorum in picturis erit ſpe-
cies
:
Subareſcente iterum, ac tertio inducatur. Ita quo fundatior erit
ex
arenato directura, eo firmior erit ad vetuſtatem ſoliditas tectorii.
Cum
ab
arena praeter trulliſſationem non minus tribus coriis fuerit deſorma-
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index