Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (171) of 361 > >|
185171SECTIO NONA. vocat, Cteſibianis. Loquor autem de foraminibus ita diſpoſitis, ut omnis
aqua effluxura per illa tranſire debeat.
Iſtud jam detrimenti genus tali de-
finietur calculo.
Sit amplitudo foraminis ultimi aquas in aërem emittentis = n, ampli-
tudines autem reliquorum foraminum, per quæ aquæ trajiciuntur intra ma-
chinam, deſignentur litteris α, β, γ, &
c. & erit, poſita utrobique eadem
potentia movente, altitudo debita velocitati aquæ effluentis ad ſimilem altitu-
dinem nullis obſtantibus foraminibus internis, ut
1 ad 1 + {nn/αα} + {nn/ββ} + {nn/γγ} + &
c. (per §. 11. ſect. 8.) ſequitur inde factis iſtis
altitudinibus inter ſe æqualibus, fore potentias moventes ut
1 + {nn/αα} + {nn/ββ} + {nn/γγ} + &
c. ad 1, & quia utrobique velocitates potentiarum
moventium eædem ſunt, ſimilem quoque pro iisdem temporibus rationem
habebunt potentiæ abſolutæ.
Superflua igitur eſt pars ejus {nn/αα} + {nn/ββ} + {nn/γγ} + & c.
unde diſpendium potentiæ abſolutæ erit ad totam hanc potentiam ut
{nn/αα} + {nn/ββ} + {nn/γγ} + &
c. ad 1 + {nn/αα} + {nn/ββ} + {nn/γγ} + & c.
Scholium.
§. 16. Quoties idea machinæ foramina poſtulat, per quæ aquæ ex
uno modiolo in alium transfluant (quod fit in omni antliarum genere;
velu-
ti aſpirantium, aſpirantes gallice aut prementium, foulantes &
c.) ſunt illa
foramina quantum id reliquæ circumſtantiæ permittunt, ampliſſima facienda,
ita ut amplitudo orificii effluxus parva admodum ſit reſpectu illorum forami-
num internorum:
Ut vero uſus regulæ clarius pateat, exempla conſidera-
bimus machinarum aliarum non minus uſitatarum.
Exemplum 1.
Propoſita ſit machina (quam repræſentat Figura 50.) in qua emboli C
11Fig. 50.&
F alternatim deprimuntur, atque per diabetas A B, D E aquæ in modio-
lum B E H intruduntur, ut ſic jactus fiat continuus per orificium H.
Cum
hic emboli alternatim agant, alterutrum conſiderabimus quaſi ſolum ſed con-
tinue agentem;
ita vero conſiderandum eſt foramen effluxus H,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index