Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
<s xml:id="echoid-s3046" xml:space="preserve">Colores autem, udo tectorio cum diligenter
<lb/>
ſunt inducti, ideo non remittunt, ſed ſunt perpetuo permanentes, quod
<lb/>
calx, in fornacibus excocto liquore, et facta raritatibus evanida, jejunitate
<lb/>
coacta corripit in ſe, quae res forte eam contigerunt, mixtionibusque ex
<lb/>
aliis poteſtatibus collatis ſeminibus ſeu principiis, una ſolideſcendo in
<lb/>
quibuscunque membris eſt formata, cum fit arida, redigitur, uti ſui gene-
<lb/>
ris proprias videatur habere qualitates. </s>
<s xml:id="echoid-s3047" xml:space="preserve">Itaque tectoria quae recte ſunt
<lb/>
facta, neque vetuſtatibus fiunt horrida, neque cum extergentur, remittunt
<lb/>
colores; </s>
<s xml:id="echoid-s3048" xml:space="preserve">niſi ſi parum diligenter, et in arido fuerint inducti. </s>
<s xml:id="echoid-s3049" xml:space="preserve">Cum ergo
<lb/>
ita in parietibus tectoria facta fuerint (uti ſupra ſcriptum eſt) et ſirmita-
<lb/>
tem, et ſplendorem, et ad vetuſtatem permanentem virtutem poterunt
<lb/>
habere. </s>
<s xml:id="echoid-s3050" xml:space="preserve">Cum vero unum corium arenae, et unum minuti marmoris erit
<lb/>
inductum, tenuitas ejus minus valendo faciliter rumpitur, nec ſplendo-
<lb/>
rem politionibus propter imbecillitatem craſſitudinis proprium obtinebit.
<lb/>
</s>
<s xml:id="echoid-s3051" xml:space="preserve">Quemadmodum enim ſpeculum argenteum tenui lamella ductum incer-
<lb/>
tos, et ſine viribus habet remiſſiores ſplendores, quod autem e ſolida tem-
<lb/>
peratura fuerit factum, recipiens in ſe firmis viribus politionem, fulgen-
<lb/>
<note symbol="3)" position="foot" xlink:label="note-0186-01" xlink:href="note-0186-01a" xml:space="preserve">Cod. ms. et E. S. e marmore grandi.</note>
<note symbol="4)" position="foot" xlink:label="note-0186-02" xlink:href="note-0186-02a" xml:space="preserve">Cod. ms. et E. S. grandi.</note>