Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
< >
page |< < (167) of 530 > >|
187167 71[Figure 71]
M. VITRVVII
POLLIONIS DE ARCHI-
TECTVRA LIBER
QVINTVS.
PRAEFATIO.
QVI amplioribus voluminibus Imperator,
ingenij cogitationes præceptaq́;
explicaue-
runt, maximas &
ægregias adiecerunt ſuis
ſcriptis autoritates:
quod etiam vel in noſtris
quoque ſtudijs res pateretur, vt amplifica-
tionibus autoritas &
in his præceptis auge-
retur, ſed id non eſt quemadmodum puta-
tur, expeditum.
Non enim de Architectura
ſic ſcribitur, vt hiſtoriæ aut poëmata.
Hiſto-
riæ per ſe tenent lectores, habent enim no-
uarum rerum varias expectationes:
poëmatum verò, carminum metra
&
pedes, ac verborum elegans diſpoſitio, & ſententiarum inter perſonas,
&
verſuum diſtincta pronunciatio, prolectando ſenſus legentium, perdu-
cit ſine offenſa ad ſummam ſcriptorum terminationem.
Id autem in Ar-
chitecturæ conſcriptionibus non poteſt fieri, quòd vocabula ex artis pro-
pria neceſsitate concepta, inconſueto ſermone obijciunt ſenſibus obſcuri-
tatem.
Cum ea ergo per ſe non ſint aperta, nec pateant eorum in conſue-
tudine nomina, tum etiam præceptorum latè vagantes ſcripturæ ſi non
contrahantur:
& paucis, & perlucidis ſententijs explicentur, frequentia
multitudineq́;
ſermonis impediente, incertas legentium efficient cogita-
tiones.
Itaque occultas nominationes, commenſusq́; è membris operum
pronuncians, vt memoriæ tradantur, breuiter exponam.
Sic enim expe-
ditius ea recipere poterunt mentes.
Non minus, cum animaduertiſſem
diſtentam occupationibus ciuitatem publicis &
priuatis negotijs: paucis
iudicaui ſcribendum, vti anguſto ſpatio vacuitatis ea legentes breuiter
percipere poſſent.
Etiamq́; Pythagoræ, hisq́; qui eius hæreſim fuerunt
ſecuti, placuit cubicis rationibus præcepta in voluminibus ſcribere,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index