Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
181
181 (157)
182
182 (158)
183
183 (159)
184
184 (160)
185
185 (161)
186
186 (162)
187
187 (163)
188
188 (164)
189
189 (165)
190
190 (166)
< >
page |< < (163) of 376 > >|
187163LIBER VII. CAPUT IV. tes in aſpectu, certasque conſiderantibus imagines reddit. Sic tectoria,
quae ex tenui ſunt ducta materia, non modo fiunt rimoſa, ſed etiam ce-
leriter evaneſcunt.
Quae autem fundata arenationis et marmoris ſolidi-
tate ſunt craſſitudine ſpiſſa, cum ſunt politionibus crebris ſubacta, non
modo ſiunt nitentia, ſed etiam imagines expreſſas aſpicientibus ex eo
opere remittunt.
Graecorum vero tectores non ſolum his rationibus
utendo faciunt opera ſirma, ſed etiam mortario collocato, calce et arena
ibi confuſa, decuria hominum inducta ligneis vectibus pinſant materiam,
et ita ad certamen ſubacta tunc utuntur.
Itaque veteribus parietibus
nonnulli cruſtas excidentes pro abacis utuntur;
ipſaque tectoria abaco-
rum, et ſpeculorum diviſionibus, circa ſe prominentes habent expreſſio-
nes.
Sin autem in cratitiis tectoria erunt facienda, quibus neceſſe eſt in
arrectariis et transverſariis rimas fieri (ideo quod luto cum liniuntur
neceſſario turgeſcunt recipientes humorem;
cum autem areſcunt exte- nuati in tectoriis faciunt rimas) id ut non fiat, haec erit ratio. Cum
paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muſca-
riis perpetuae figantur:
deinde iterum luto inducto ſi priores transverſa-
riis arundinibus fixae ſunt, ſecundae erectis figantur, et ita (uti ſupra
ſcriptum eſt) arenatum, et marmor, et omne tectorium inducatur.
Ita
cannarum duplex in parietibus ordinibus transverſis, fixa perpetuitas, nec ſegmina, nec rimam ullam fieri patietur.
CAPUT IV.
De politionibus in humidis locis; de ornatu politionis, et pavimento
Graecorum hibernaculorum.
Quibus rationibus ſiccis locis tectoria oporteat fieri, dixi, nunc quemad-
modum humidis locis politiones expediantur, ut permanere poſſint ſine
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index