Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (176) of 672 > >|
188176Diſſertatio Septima. qualitatum à naturâ diſtinctio non niſi ex Fidei dogmate innote-
ſcat.
Neque igitur Catholicum dogma quicquam officit noſtræ
philoſophandi methodo;
neque Phyſicæ, quas conſectamur, ratio-
nes quicquam detrahunt Fidei effatis, ſi à corpuſculis ſola Diuina
vis ſeparare valeat qualitates illis cœteroqui perpetuò affixas, ne-
que vlla naturali virtute perituras.
*DISSERTATIO SEPTIMA.*
Quomodo Ignis accendatur.
MAur. Quamuis me nihil dicturum expectatione veſtrâ di-
gnum pro certo habeam, obſequi tamen voluntati ve-
ſtræ, &
meam fidem demum liberare neceſſe eſt, explicando,
qua ratione contingat Ignem excitari, &
ardere, quin vlla gi-
gnatur natura, ſeu ſubſtantia, quemadmodum iam conſtituimus.
Et quidem quæ de Calore heri & nudius tertius diſputauimus, ſa-
tis indicare poſſunt, quid de exarſione dicendum ſit;
ſi enim,
dum comburitur lignum, nulla natura gignitur, ſed lignum de-
ſtruitur propter exuperantiam caloris, illud vnum examinandum
ſupereſt, quomodo ligni compages diſſoluatur, vt igneſcat.
Ve-
rùm ne quid progredientem diſputationem remoretur, hoc mihi
conceſſum velim, ea in corpore miſto ineſſe, in quæ proximè &
im-
mediatè diſſolui poteſt.
Grad. Res mihi ſemper viſa eſt non in opinione dubia, ſed an-
te oculos poſita, vnumquodque corpus ex ijſdem partibus coag-
mentari, in quas poſtmodum reſoluetur, vbi primùm, ſiuè Na-
turæ vitio, ſiue Artis induſtriâ, corrumpetur:
adeò vt, quem-
admodum diſiectæ domùs rudera contemplans, ſi lateres, ſaxa,
marmora, cæmenta, calcem aquâ ſabuloque ſubactam, tegulas, li-
gna, &
huiuſmodi deprehendam, non dubito aſſerere, ex his
ijſdem domum fuiſſe conſtructam, &
viciſſim ruituram domum
in hæc diſſoluendam, ſi ex his viderim illam ædiſicari;
ita pari-
ter, quas in particulas dirimi diſtrahique corpus obſeruamus,
abſque cunctatione affirmem ex naturis illis conflatum fuiſſe
corpus.
Dand. Neque mihi videtur relictus vllus à vobis diſſentiendi
locus cui enim cauſæ tribuerem virtutem nunc primùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index