Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
181
181 (161)
182
182 (162)
183
183 (163)
184
184 (164)
185
185 (165)
186
186 (166)
187
187 (167)
188
188 (168)
189
189 (169)
190
190 (170)
< >
page |< < (169) of 530 > >|
189169DE ARCHITEC. LIB. V.
De foro ei{us}\’ diſpoſitione.# CAP. # I.
GRAECI in quadrato, ampliſsimis & duplicibus por-
ticibus, fora conſtituunt, crebrisq́;
ncolumnis, & lapi-
deis aut marmoreis epiſtylijs adornant, &
ſupra am-
bulationes in contignationibus faciunt.
Italiæ veròvr-
bibus non eadem eſt ratione faciendum, ideo quòd à
maioribus conſuetudo tradita eſt, gladiatoria munera
in foro dari.
Igitur circum ſpectacula ſpatioſiora intercolumnia diſtri-
buantur, circaq́;
in porticibus argentariæ tabernæ, mœnianaq́; ſuperiori-
bus coaxationibus collocentur, quæ &
ad vſum, & ad vectigalia publica
rectè erunt diſpoſita.
Magnitudines autem ad copiam hominum opor-
tet fieri, ne paruum ſpatium ſit ad vſum, aut ne propter inopiam populi
vaſtum forum videatur.
Latitudo autem ita finiatur, vti longitudo in
tres partes cum diuiſa fuerit, ex his duæ partes ei dentur.
Ita enim oblon-
ga erit eius formatio, &
ad ſpectaculorum rationem vtilis diſpoſitio. Co-
lumnæ ſuperiores quarta parte minores, quàm inferiores ſunt conſtituen-
dæ:
propterea quòd oneri ferendo, quæ ſunt inferiora, firmiora debent
eſſe, quàm ſuperiora.
Non minus, quòd etiam naſcentium oportet imita-
ri naturam, vt in arboribus teretibus, abiete, cupreſſo, pinu, è quibus nulla
non craſsior eſt ab radicibus:
deinde creſcendo progreditur in altitudi-
nem, naturali contractura peræquata naſcens ad cacumen.
Ergo ſi natura
naſcentium ita poſtulat, rectè eſt conſtitutum, &
altitudinibus & craſsi-
tudinibus ſuperiora inferiorum fieri contractiora.
Baſilicarum loca ad-
iuncta foris, quàm calidiſsimis partibus oportet conſtitui, vt per hye-
mem ſine moleſtia tempeſtatum ſe conferre in eas negociatores poſsint.
Earumq́; latitudines ne minus quàm ex tertia, ne plus quàm ex dimidia
longitudinis parte conſtituantur, niſi loci natura impedierit, &
aliter
coëgerit ſymmetriam commutari.
Sin autem locus erit amplior in lon-
gitudine, Chalcidica in extremis conſtituantur, vti ſunt in Iulia Aquilia-
na.
Columnæ baſilicarum tam altæ, quàm porticus latæ fuerint, faciendæ
videntur.
Porticus, quàm medium ſpatium futurum eſt, ex tertia finia-
tur.
Columnæ ſuperiores minores quàm inferiores (vti ſuprà ſcriptum
eſt) conſtituantur.
Pluteum quòd fuerit inter ſuperiores columnas, item
quarta parte minus, quàm ſuperiores columnæ fuerint, oportere fieri vi-
detur:
vti ſuptà baſilicæ contignationem ambulantes ab negociatoribus
ne conſpiciantur.
Epiſtylia, Zophori, coronæ, ex ſymmetrijs columna-
rum, vti in tertio libro diximus, explicentur.
Non minus ſummam di-
gnitatem &
venuſtatem poſſunt habere comparationes baſilicarum, quo
genere colonię Iulię Faneſtri collocaui, curauiq́;
faciendam, cuius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index