Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544
page |< < (171) of 430 > >|
189171IN LIB. V.
CAP. X.
RIMVM ELIGENDVS LO-
p # CVS EST QVAM CALIDIS-
SIMVS.
Penè quicquid hic de balneis ſcri
ptum est, Palladius in libri ſui primi caput.
40. transtu-
lit.
De eius nominis deriuatione ſi quis requirat, videndus
Etymologus, &
Suidas. Sed illud prætereundum non eſt
quod tradit Spartianus in Adriano, neminem niſi egrum
lauari in publico paſſum ante horam octauam, Martialis
certè lib.
Epigrammaton. 4 paleſtræ nomine, horam octa-
uam lotioni adſcripſit.
Epigramma quoniam eſt pulcher-
rimum viſum est ſubiungere, eſt verò ad Euphemum.
Prima ſalutantes, at altera detinet hora:
# Exercet raucos tertia cauſidicos,
In quintam varios exercet Roma labores.
# Sexta quies laſſis, ſeptima finis erit.
Sufficit in nonam nitidis octaua paleſtris,
# Imperat extructos frangere nona toros.
Hora libellorum decima eſt Eupheme meorum.
# Temperat ambroſias cum tua cura dapes:
Et bonus ætherio laxatur nectare Cæſar:
# Ingenti tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos; greſſu timetire licenti
# Ad matutinum nostra thalia Iouem.
IPSA AVTEM CALDARIA TEPI-
DARIAQVE.
Hic, pro cellis accipiuntur, mox
provaſis.
EX HYPOCAVSTO. Paulopoſt
hypocauſim vocat, idest fornaculam in quaignis ſuccen-
ditur, vnde aqua calefit.
Papinius ſyluarum libro primo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index