Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1GH, MN. Dico ſolidi ABC ſectionum, minorem eſſe
proportionem, ipſius IK ad GH, quàm GH ad MN.
Iunctis enim MRS, KSN; quoniam tres rectæ IK,
RS, MN, ſeſe æqualiter excedunt in trapezio KM; mi­
nor erit proportio IK ad RS, quàm RS ad MN: ſed cir
culi, & ſimiles ellipſes duplicatam habent inter ſe propor­
tionem diametrorum eiuſdem rationis; trium igitur præ­
dictarum ſolidi ABC ſectionum minor erit proportio IK
ad RS quàm RS ad MN: ſed maior eſt proportio circu­
li, vel ellipſis GH ad circulum, vel ellipſim MN, quàm
circuli, vel ellipſis RS, ad circulum, vel ellipſim MN;
multo ergo minor proportio erit circuli, vel ellipſis IK ad
circulum, vel ellipſim RS, quàm circuli, vel ellipſis GH ad
circulum, vel ellipſim MN: ſed minor eſt proportio cir­
culi vel ellipſis IK ad circulum, vel ellipſim GH, quàm
eiuſdem circuli, vel ellipſis IK ad circulum, vel ellipſim
RS; multo ergo minor proportio erit circuli, vel ellipſis
IK ad circulum, vel ellipſim GH quàm circuli, vel ellip­
ſis GH ad circulum, vel ellipſim MN.
Quod demon­
ſtrandum erat.
PROPOSITIO VI.
Si ſphæroides ſecetur plano vtcumque præter
quàm ad axem, circa quem ſphæroides deſcribi­
tur erecto nam tunc circulus fit.
ſectio ellipſis erit:
ſimilis autem ipſi alia quæcumque ſectio ſphæ­
roidis eidem parallela: earumque omnes diame­
tri quæ eiuſdem ſunt rationis erunt in eodem pla­
no per axem.
Extant hæc demonſtrata ab Archimede in ſuo de ſphæ­
roidibus, & conoidibus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index