Vitruvius, Vitrvvivs Itervm Et Frontinvs À Iocvndo Revisi Repvrgatiqve Qvantvm Ex Collatione Licvit, 1513

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13 1
14
15 2
16
17 3
18
19 4
20
21 5
22
23 6
24
25 7
26
27 8
28
29 9
30
< >
page |< < (4) of 490 > >|
194PRIMVS. circuitionibus, & librata planicie, expreſſiōibus, ſpi
ritus natur ales aliter atq́ aliter fiunt, quorum offen
ſionibus mederinemo poterit, niſiꝑ ex philoſophia
principia rerum naturæ nouerit.
Item qui The biæ
aut Archimedis libros, &
cæterorũ qui eiuſmodi ge
neris præcepta conſcripſerunt leget, cumiis ſentire nõ
poterit, niſi his rebus à philoſophis fuerit inſtitutus.
Muſicen autem ſciat oportet, uti canonicam rationẽ,
&
mathematicam, notam habeat, præterea baliſtarũ,
catapultarum, ſcorpionum temperatur as poſſit recte
facere.
In capitulis enim dextra acſiniſtra, ſunt fora
mina hemitoniorũ, per quæ tenduntur ſuculis &
ue-
ctibus ẽ neruo torti funes, quinon precluduntur nec
præligantur, niſi ſonitus, ad artificis aures certos &

æquales fecerint.
Brachia enim quæ in eas tentio-
nes includuntur, cum extenduntur, æqualiter, &
pa-
riter, utraq́ plagamemittere debent.
Quod ſi nō ho
motonia fuerint, impedient directam telorum miſſio
nem.
Item theatris uaſa ærea quæ in cellis ſub gradi
bus mathematica ratione collocantur, &
ſonituum di-
ſcrimina quæ græci ΗΧ α uocant, ad ſymphonias
muſicas, ſiue concentus, componuntur diuiſa in circi-
natione diate ſſaron &
diapente & diapaſon, uti uox
ſcenici ſonitus conueniens in diſpoſitionibus, tactu´cũ
offenderit, aucta cum incremento, clarior &
ſuauior
ad ſpectatorum perueniat aures.
Hydraulicas quo-
q́ machinas, &
cætera quæ ſunt ſimilia his organis,
ſine muſicis rationibus efficere nemo poterit.
Diſci-
plinam uero medicinæ nouiſſe oportet, propter incli
nationes cœli, quæ græci μλιμαΤα dicunt, &
aeres

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index