Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
91 55
92 56
93 57
94 58
95 59
96 60
97 61
98 62
99 63
100 64
101
102
103
104 65
105 66
106 67
107 68
108
109
110
111 69
112 70
113 71
114 72
115
116
117
118 73
119 74
120 75
< >
page |< < (118) of 434 > >|
190118CHRISTIANI HUGENII bus, tam ab angulo quam à medio arcu ſuſpenſis, atque in
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
latus agitatis, item in circuli ſegmentis, &
in triangulis,
nunc ex vertice, nunc ex media baſi pendentibus.
Quod eo
redit, ut pendulum ſimplex, hoc eſt, pondus filo appenſum
reperiatur ea longitudine, ut oſcillationes faciat temporum
eorundem ac figuræ iſtæ, uti dictum eſt, ſuſpenſæ.
Simul
vero pretium operæ, ſi forte quæſitis ſatisfeciſſem, magnum
ſane &
invidioſum pollicebatur. Sed a nemine id quod deſi-
derabat tunc obtinuit.
Nam me quod attinet, cum nihil re-
perirem quo vel primus aditus ad contemplationem eam pa-
teſceret;
velut à limine repulſus, longiori inveſtigatione tunc
quidem abſtinui.
Qui vero rem ſeſe confeciſſe ſperabant viri
inſignes, Carteſius, Honoratus Fabrius, aliique, nequaquam
ſcopum attigerunt, niſi in paucis quibuſdam facilioribus,
ſed quorum tamen demonſtrationem nullam idoneam, ut mi-
hi videtur, attulerunt.
Idque comparatione eorum quæ hic
trademus manifeſtum fore ſpero, ſi quis forte quæ ab illis
tradita ſunt, cum noſtris hiſce contulerit;
quæ quidem &
certioribus principiis demonſtrata arbitror, &
experimentis
prorſus convenientia reperi.
Occaſio vero ad hæc denuo ten-
tanda, ex pendulorum automati noſtri temperandorum ratio-
ne oblata eſt, dum pondus mobile, præter id quod in imo
eſt, illis applico, ut in deſcriptione horologii fuit explica-
tum.
Hinc melioribus auſpiciis atque à prima origine rem
exorſus, tandem difficultates omnes ſuperavi, nec tantum
problematum Merſennianorum ſolutionem, ſed alia quoque
illis difficiliora reperi, &
viam denique, qua in lineis, ſu-
perficiebus, ſolidiſque corporibus certa ratione centrum illud
inveſtigare liceret.
Unde quidem, præter voluptatem inve-
niendi quæ multum ab aliis quæſita fuerant, cognoſcendique
in his rebus naturæ leges decretaque, utilitatem quoque
eam cepi, cujus gratia primo animum ad hæc applicueram,
reperta illa horologii temperandi ratione facili &
expedita.
Acceſſit autem hoc quoque, quod pluris faciendum arbitror,
ut certæ, ſæculiſque omnibus duraturæ, menſuræ defini-
tionem abſolutiſſimam per hæc tradere poſſem;
qualis eſt ea
quæ ad finem horum adjecta reperietur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index