Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
181 175
182 176
183 177
184 178
185 179
186 180
187 181
188 182
189 183
190 184
191 185
192 186
193 187
194 188
195 189
196 190
197 191
198 192
199 193
200 194
201 195
202 196
203 197
204
205
206
207
208
209
210
< >
page |< < (184) of 213 > >|
190184SIM. PORTII COMMENTAR. humida, humiditate ſcilicet cruda & inconcocta. Sed
quoniam vterq.
textus manuſcriptus habet {εὔ}καρπα,
quod eſt frugifera, patere puto, de iis quæ albicant
eſſe intelligendum.
ea planè ratione, quoniam humi-
dum eſt concoctum, &
ob id ſemen generant proli-
ficum:
quare ſubiungit, propter alimenti bonitatem.
quod certè non cohæret cum infructiferis, ſed cum
fructiferis.
Quapropter, inquit, neque albi pili mutan
tur.
Hæc verba reſpiciunt animalia quæ non cane-
ſcunt.
nam propter abundantiam humidi non abſum
pti, pili non fiunt albi.
ſiquidem pili mutantur, eua-
dunt\/que candidi, propter humidi concoctionem.

Atque huic reſpondent quæ ſubnectit, cum inquit,
id autem eſt perſpicuum.
Probat enim à ſigno, quòd
nigri antè quàm in canos mutentur, prius quàm per-
ueniunt ad perfectam albedinem, flaueſcere &
ruffa-
re videntur.
Cauſa autem eſt, humoris penuria, (ve-
lut ex antedictis conſtat.)
per concoctionem abſum-
pti.
Tandem autem, ait, fiunt alba, cum ſcilicet omne
humidum nutrimentale conſumptum eſt, à calido ex
traneo.
quæ eſt cauſa præcipua. nam concoctio, quæ
fit à calido naturali, eſt ad perfectionem:
quæ verò fit
ab externo, eſt ad corruptionẽ &
ægritudinem. Cæ-
terùm Ariſtoteles decima ſectione Problematum,
Prob.
62. quærens cur vnus omnium animantium
homo caneſcat:
cauſam adfert, quòd pars animãtium
maxima, pilum quotannis deciduum gerit, vt equus,
vt bos, quæque vitæ ſunt longioris.
nonnulla deci-
duum nõ gerunt, ſed tempus viuunt breue:
vt oues,
&
quædam alia, quorum pilus, vtpote non ſeneſcens
caneſcere non poteſt.
at homo nec deciduum gerit
pilum, &
longam degit ætatem. itaque tempore con-
ſeneſcit at q.
inueteratur. Galenus ſecundo de

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index