Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
191
191 (171)
192
192 (172)
193
193 (173)
194
194 (174)
195
195 (175)
196
196 (176)
197
197 (177)
198
198 (178)
199
199 (179)
200
200 (180)
< >
page |< < (171) of 530 > >|
191171DE ARCHITEC. LIB. V. venderentur, atque emerentur. Prioris generis fuerunt maxime celebria tria, Ro-
manum, Cæſaris, &
Augusti, de quib{us} intelligendum cum apud Poët{as} audis tri-
plex forum, aut tria fora.
Illud fori nomine per antonomaſiam inſignitur, idem fo-
rum magnum dicitur ab Ouidio Fastorum tertio, &
Latium eiuſdem operis quarto,
&
vet{us} ab Herodiano in Antonino: patuit verò in longitudinem à Capitolini ra-
dicib{us} ad Titi arcum.
Iſtud fuit poſt templa Pacis, & Faustinæ, hoc poſt ædem
D.
Martinæ, ſuperiori vicinum. Eiuſdem generis fuerunt Neruæ, quod tranſitorium
dictum eſt, quòd indè ad tria illa fora tranſit{us} pateret, Traiani, inter Capitolinum
&
Quirinalem: in quo cochlis columna. Præterea Salustij, in Quirinali, poſt ædem
D.
Suſannæ. Posterioris autem generis, Boarium in velabro, Piſcarium inter templa
Fortunæ virilis, &
Saturni ac Opis, hoc eſt inter S. Mariam Aegyptiacam, &
S.
Mariam in porticu. Cupedinis, in quo cſculenta & poculenta dilicatiora vende-
rentur, alij in Eſquilijs, in Cœlio alij ſtatuerunt, Suarium, ad Quirinalis radices, vbi
nunc templum D.
Nicolai in porcilib{us}, Olitorium inter Capitolinum & theatrum
Marcelli, Suburanum in quo à rusticis res ad victum neceſſariæ vendebantur, ex
Martiale lib.
VII. Fuerunt & Archimorium, Ceditianum, Argentarium, Iuga-
rium, &
Eſquilinum.
Gladiatoria munera in foro dari. ] Veteri inſtituto munera gladiato-
ria in foro ædi ſolita eſſe, ex cap.
I. lib. XIX. Plinij, ex Aſconio Pediano, & Sueto-
nio in C.
Cæſare, didicim{us}.
Menianáque ſuperioribus coaxationibus collocentur. ] Me-
niana ſunt protectæ proiectæ ue pergulæ, dictæ à Menio, Qui cum domum quam
habuerat ad forum ſpectantem, excepta columna vendidiſſet, tigna proiecit, atque
tabulatum conſtruxit, vnde ipſe, &
posteri ſpectarent gladiatores. Autores Pedia-
n{us}, Sext{us} Pompei{us}, &
Porphyrio. Fuit verò ea dom{us}, vbi hac quoque tempeſta-
te templi Pacis vestigia maxima conſpiciisntur.
Quod Veſpaſian{us} mira celeritate
perfecit, vnum ſcilicet op{us} cunctorum tota vrbe maximum atque pulcherrimum,
vt testatur Herodian{us} lib.
I. Qua in parte fuerat pri{us} portic{us} Liuia, & ante
eam Cæſaris poſt pontificatum max.
dom{us}, & pri{us} baſilica Portia, quam præceſſe-
rat Menij dom{us}, vt hanc curia Hostilia, &
Hostiliam Romuli. Adeò eodem ferè
in loco tot diuerſa ædificia ſuiſſe annotauim{us}.
Coaxationes autem dixit pro tabula-
sis, ab axib{us}, id eſt tabulis.
Columnæ ſuperiores quarta parte minores quàm inferio-
res.
] Hîc de craßitudine loquitur, quanquam & eandem rationem in altitudine
ſequi oportet.
Vt in arboribus teretibus, abiete, cupreſſo, pinu. ] Contractura
columnarum ducta eſt à naſcentib{us} eis arborib{us}, quæ ad radices craſſæ, ſenſim ſe
contrahentes fastigantur.
Baſilicarum loca adiumcta foris. ] Baſilicæ regiæ dom{us} interpretan-
tur.
Vt iure videatur initio locafuiſſe, quò conuenirent principes ad i{us} dicendum,
postea verò quàm additum eſſet tribunal, baſilic{as} negotiatorib{us} ceßiſſe, tribunali
magistratib{us} relicto.
Quod ipſe mox Vitruui{us} refert. Si libet, legito de hac re
Baptistam Albertum rei ædificatoriæ lib.
VII. cap. XIIII. Porrò autem in ba-
ſilicis iudicia peragi ſolita indicant Quintilian{us} libro vltimo, &
Plini{us}

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index