Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
< >
page |< < (164) of 300 > >|
191164De Mundi Fabrica,
HOc iam veluti apparatu præmiſſo, peruetuſtos illos ſyderum cultores inceſſit cupido multitudines Stel-
larum
dignoſcendæ, ac ſi fieri poſſet earum omnium numerum aſſequi.
cum igitur iam omnis earum
mui
titudo eſſetin 48.
conſtellationes diſtributa, facilè ijs fuit ſingularum conſtellationum ſtellas enumerare,
ſicque
tandem omnium conſtellationum numeros (paruulis tamen non paucis, quæ ægre diſcerni paterant,
omiſſis
) in vnam ſuminam redigere;
harum autem ſumma fuit 1022. quos quidam alioquin doctiſſimus vir
ſequutus
, dum lcripſit omnes omnino ſtellas eſſe tantum 1022.
falſus eſt. quod erratum inde cõuincitur, quod
Tycho
in ſuo Stellarum catalogo exhibet 100.
ferè Stellas a ſe viſas amplius, præter antiquis numeratas, atq;
in ſola Caſſiopea 13. amplius obſeruauit præter recenſitas a maioribus. Cæterum Stellarum numerum eſſe
propemodum
humanæ menti infinitum ex Teleſcopio perſpicuum eſt, per ipſum enim non ſolum in lacteo
circulo
, &
in nebulo ſis ſtellis, innumeræ ſtellulæ deteguntur; verum etiam in quamuis cæli partem per illud
11
Magnitudines
# Numeri
Primæ
# 15
Secundæ
# 45
Tertiæ
# 208
Quartæ
# 474
Quintæ
# 217
Sextæ
# 49
Nebuloſæ
# 5
Obſcuræ
# 9
Summa
# 1022
inſpexeris, quam | lurimas oculis alioquin noſtris inuiſibiles, conſpi-
cere
licebit.
Dum igitur in hoc ſtellarum cenſu verlarentur, aduer-
terunt
eas inter ſe, tum apparenti magnitudine, tum colore differt,
quare
eas iuxta magnitudinem in ſex claſſes redegere;
maximas om-
nium
in prima claſſe reponẽtes, quas primæ magnitudinis dixerunt,
quæ
ſunt 15.
alias prædictis proximè minores, ſecundę c@afſis, ac ma-
gnitudinis
fecerunt:
eodem modo relinquas in reliquos ordines, ter-
tium
, quartum, quintum, &
ſextum diſtribuerunt: quas etiam pro-
prijs
characteribus diſtinxerunt, quibus in globis aſtronomicis de-
pingendis
, ad ſtellarum ordines diſtinguendos, adhibent.
Reſpe-
ctu
autem coloris, alias claras, alias nebuloſas, alias obſcura ſtatue-
runt
:
quorum ordo, in ſequenti Tabella exponuntur.
PRoxima Aſtronomis cura ſucceſſit ſingulis Stellis propria aſſignare loca in Firmamento; quod præſtite-
runt
inueſtigantes longitudines, ac altitudines ſingularum (ſupra autem in tractatu officij Zodiaci, &

107[Figure 107] eclipticæ dictum eſt, quid ſit vtraque) ex cognita enim longi-
tudine
, &
latitudine alicuius ſyderis, cognoſcitur determina-
tus
ipſius in cælo ſitus, vt ex conſideratione præſenti figuræ
patebit
, in qua ecliptica fit B D, circulus A B C D, referat ip-
ſum
Firmamentum, in quo ſit Stella E.
cuius locum in Firma-
mento
oporteat determinare;
A C, ſint poli eclipticæ; A, Bo-
reus
;
C. Auſtrinus. tranſeat igitur per ipſam, & per polos ecli-
pticæ
circulus latitudinis A E G C, ſecans eclipticam in G, qui
fit
25.
gradus Tauri, ſitque atcus G E, notus, v. g. gr. 40. ad Bo-
ream
, qui arcus erit eius ſtellę latitudo Borealis;
longitudo au-
tem
eiuſdem ſtellæ erit arcus B G, gr.
55. ab initio Arietis com-
putatus
:
ex quibus cognoſcitur vbinam in cælo ſtella E, fit affi-
xa
, ideſt, eius proprius locus in Firmamento, relatus ad Zodia-
ci
polos, &
ad eclipticam manifeſtatur. Iam ſtella F, ſit in par-
te
Auſtrali, circulus eius latitudinis A F C, ſecans eclipticam
in
H, 28.
gr. Cancri, arcus H F, erit eius lactitudo auſtralis gr.
43. lõgitudo arcus B H, gr. 118. ex quibus eius in cælo ſitus exa-
ctè
deſignatur.
Inquirunt igitur Aſtronomi ſtellarum præci-
puarum
longitudines, &
latitudines, vt ex ijs, vera earum loca
in
cælo definiant.
Primi autem, qui in hanc præclaram curam incubuerunt fuere Ariſtillus, & Timocharis,
qui
a morte, Alexandri Magniannis circiter 41.
plurimarum ſtellarum loca obſeruarũt: poſtea

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index