Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
191
191 (179)
192
192 (180)
193
193 (181)
194
194 (182)
195
195 (183)
196
196 (184)
197
197 (185)
198
198 (186)
199
199 (187)
200
200 (188)
< >
page |< < (181) of 672 > >|
193181Quomodo Ignis accendatur. Spiritus Abundantes, deinde alij Spiritus (nam vinum diſſolui-
tur) ſecum rapiunt ſulphureas particulas, quas indicat ipſe odor
non ingratus.
Similiter ſpiritus, ſi careat ſulphure, aquæ facilli-
mè miſcetur, ſed &
facillimè auolat; ſi verò admiſtum habeat
ſulphur, &
aqua communis inijciatur, aliquando turbatur li-
quor, &
præcipitatur Sulphur; ſiquidem pinguia & oleoſa non
miſcentur aquæ, niſi fortè imbuta ſint Sale (ideò cum exhi-
bendum eſt in liquore oleum ex herbis aut aromatibus, ne ſuper-
natet, miſceri cum pauxillo ſacchari albiſſimi iubent Medici, &

ſaccharum, vbi oleum combiberit, diſſolui in liquore) Sal enim
dum in aquâ ſoluitur, cum eâdem commiſcet ſulphureas particu-
las ſibi coniunctas:
quemadmodum viciſſim Sulphur medium in-
ter Salem atque Spiritum illos coniungit, cum vtrique adhæreat,
vt indicant aliqua (cuiuſmodi eſt Terebinthina) ex quibus quod
primum extillatur oleum limpidum, ob Sulphur cum Spiritu mi-
ſtum, eſt grati odoris, quod verò poſterius, ob ſalem cum Sul-
phure commiſtum, fœtorem redolet.
Demum Salem Terræ ar-
ctè coniungi, argumento eſt cinis;
& lapides atque metalla pro-
dunt, quàm tenaci vinculo cohæreant Terra, Sal, &
Sulphur;
cuius rei experimentum non vulgare ſumere licet ex Cohobatio-
ne, ſi ex metallo aliquo Spiritus acidus eductus ſuper Caput Mor-
tuum contritum affundatur:
namque in Capitis mortui meatus
plures vi ignis apertos liquor ille ſalinus ita ſe inſinuat, &
illum
terra arctè complectitur, vt ſi eliciendus iterum fuerit ſpiritus aci-
dus, multò vehementiori igne opus ſit.
Grad. Verùm, vt exarſionis initium veſtigem, inter tria illa
Principia, quæ Actiua vocas &
Calida, cuinam præcipuus lo-
cus tribuendus ſit, ambigo.
Quamuis enim ſingulas ſpecies ſolâ
generis communione @um alijs conſentire facilè concedam, adeò
vt Spiritùs notio (quemadmodum &
Salis, & Sulphuris) ad
plures differentias pertineat, &
alij alijs Spiritibus præſtent vir-
tute ſe ipſos &
cœtera commouendi, atque idcirco alij alijs cali-
diores ſint, ac idem in Sulphuribus &
Salibus contingat: dubi-
tare tamen me poſſe video, Vtrùm Spiritus, an Sales, in genere
ſuo calidiores cenſendi ſint.
Quandoquidem, ſi Calor eſt virtus
illa, quam diximus ſeſe agitandi, &
cœtera commouendi, longè
celeriori agitatione cientur Spiritus naturâ ſuâ volatici, quàm Sa-
les, qui non niſi ex Spirituum copiosè circumfluentium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index