Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (179) of 361 > >|
193179SECTIO NONA.
Demonſtratio.
Nam ſi pondus, quod vocabo A, aſcenderit per altitudinem y, eoque
in loco animari ponatur potentia movente variabili P directe applicata, move-
rique velocitate v, erit tempuſculum, quo pondus per elementum d y eleva-
tur = {dy/v}, quod ductum in potentiam moventem P, ejuſdemque velocitatem
v, dat elementum potentiæ abſolutæ (per defin.
§. 2.) = P d y, ergo ſ P dy dabit
totam potentiam abſolutam, ſi poſt integrationem fiat y = a;
in omni vero motu
incrementum velocitatis d v eſt æquale potentiæ animanti ſeu moventi, quæ
hîc eſt {P - A/A} ductæ in tempuſculum quod nunc eſt {dy/v};
habemus igitur d v =
({P - A/A}) X {dy/v} vel A v d v = P d y - A dy, id eſt, {1/2} A v v = ſ P d y - A y, ſive
ſ P d y = {1/2} A v v + Ay, ubi faciendum eſt y = a &
v = o (per hypoth.) ita ut
ſit ſ P d y = A a.
Quia autem, ut vidimus, ſ P d y exprimit integram potentiam abſolu-
tam in elevandum pondus impenſam @ erit eadem hæc potentia conſtanter
eadem, nominatimque æqualis producto ex pondere A &
altitudine a, ut
habet propoſito.
Q. E. D.
Corollarium.
§. 23. Ex demonſtratione noſtra apparet, eſſe quoque potentiam abſo-
lutam eandem, quoties velocitas in ſummitate eſt eadem, id eſt, quoties
altitudo ad quam corpus velocitate ſua reſidua aſcendere poteſt, nempe {1/2} vv
eſt conſtans:
atque ſi altitudo iſta dicatur b, erit potentia abſoluta = A (a + b).
Igitur patet nunc, quanta pars potentiæ abſolutæ perdatur, cum animus ſit
pondus A ad altitudinem a elevare, idemque in ſummitate velocitatem reſi-
duam habeat debitam altitudini b;
erit nempe diſpendium potentiæ ad in-
tegram potentiam ut b ad b + a.
Scholium 1.
§. 24. Cavendum itaque eſt, ne machinæ ita ſint conſtructæ, ut ve-
hementi motu aquæ ad locum deſtinatum transportentur.
Parvum autem
eſſe ſolet iſtud diſpendii genus in plerisque machinis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index