Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
191
191 (167)
192
192 (168)
193
193 (169)
194
194 (170)
195
195 (171)
196
196 (172)
197
197 (173)
198
198 (174)
199
199 (175)
200
200 (176)
< >
page |< < (169) of 376 > >|
193169LIBER VII. CAPUT VII. contunduntur, cribrisque excernuntur. Eae autem excretae tribus ge- neribus ſeponuntur, et quae pars grandior fuerit, quemadmodum ſupra
ſcriptum eſt, arenato primum cum calce inducitur, deinde ſequens ac
tertia, quae ſubtilior fuerit.
Quibus inductis et diligenti tectoriorum
fricatione levigatis, de coloribus ratio habeatur, uti in his perlucentes ex-
primant ſplendores, quorum haec erit differentia et apparatio.
CAPUT VII.
De nativis coloribus.
Colores alii ſunt qui per ſe certis locis procreantur, et inde fodiuntur:
nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionibus ſeu temperaturis
compoſiti perſiciuntur, uti praeſtent eandem in operibus utilitatem.
Pri-
mum autem exponemus quae per ſe naſcentia fodiuntur.
Uti quod graece
{ῶ’}χρα dicitur.
Haec vero multis locis (ut etiam in Italia) invenitur, ſed
quae fuerat optima Attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argenti
fodinae cum habuerint familias, tunc ſpecus ſub terra fodiebantur ad ar-
gentum inveniendum, cum ibi vena ſorte inveniretur, nihilominus uti ar-
gentum perſequebantur.
Itaque antiqui egregia copia ſilis ad politionem
operum ſunt uſi.
Item rubricae copioſe multis locis eximuntur, ſed optimae pau-
cis, uti Ponto Sinope, et Aegypto, in Hiſpania Balearibus, non minus
etiam Lemno, cujus inſulae vectigalia Athenienſibus, ſenatus populusque
Romanus conceſſit fruenda.
Paraetonium vero ex ipſis locis unde foditur habet nomen. Eadem
ratione Melinum, quod ejus vis metalli inſulae Cycladi Melo dicitur
eſſe.
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index