Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (170) of 376 > >|
194170M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
Creta viridis item pluribus locis naſcitur, ſed optima Smyrnae.
Hanc autem Graeci ρεσδότιον vocant, quod Theodotus nomine fuerat, cujus
in fundo id genus cretae primum eſt inventum.
Auripigmentum quod {μ’}ρσὲνιχον graece dicitur foditur Ponto. San-
daraca item pluribus locis, ſed optima Ponto, proxime flumen Hypanim
habet metallum.
Aliis locis, ut inter Magneſiae et Epheſi ſines, ſunt loca
unde effoditur parata, quam nec molere, nec cernere opus eſt, ſed ſic eſt
ſubtilis, quemadmodum ſi qua eſt manu contuſa et ſubcreta.
CAPUT VIII.
De Minio et Argento vivo.
Ingrediar nunc minii rationes explicare. Id autem agris Epheſiorum
Cilbianis primum memoratur eſſe inventum, cujus et res et ratio ſatis magnas habet admirationes.
Foditur enim gleba, (quae anthrax dicitur an-
tequam tractationibus ad minium perveniat), vena uti ferreo magis ſub-
rufo colore, habens circa ſe rubrum pulverem.
Cum id foditur, ex pla-
gis ferramentorum crebras emittit lacrimas argenti vivi, quae a foſſoribus
ſtatim colliguntur.
Hae glebae cum collectae ſunt in officinam propter
humoris plenitatem cojiciuntur in fornacem, ut interareſcant:
et is qui
ex his ab ignis vapore fumus ſuſcitatur, cum reſedit in ſolum furni, in-
venitur eſſe argentum vivum.
Exemptis glebis guttae eae quae reſide-
bunt, propter brevitates non poſſunt colligi, ſed in vas aquae converrun-
tur, et ibi inter ſe congruunt, et una confunduntur.
Eae autem, cum ſint
quatuor ſextariorum menſurae, cum expenduntur inveniuntur eſſe pondo
centum.
Cum in aliquo vaſe eſt confuſum, ſi ſupra id lapidis centenarii
pondus imponatur, natat in ſummo neque eum liquorem poteſt onere ſuo
premere nec elidere, nec diſſipare:
centenario ſublato ſi ibi auri ſcrupu-
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index