195175DE ARCHITEC. LIB. V.
finitis:
vti ſi in ſtantem aquam lapide immiſſo naſcantur innumerabiles
vndarum circuli creſcentes à centro, & quàm latiſsime poſsint vagantes:
niſi anguſtia loci interpellauerit, aut aliqua offenſio, quæ non patitur de-
ſignationes earum vndarum ad exitus peruenire. Itaque cum interpel-
lentur offenſionibus, primæ redundantes inſequentium diſturbant deſi-
gnationes. Eadem ratione vox ita ad circinum efficit motiones. Sed in
aqua circuli æqua planitie in latitudinem mouentur: vox & in latitudi-
nem progreditur, & altitudinem gradatim ſcandit. Igitur vt in aqua vn-
darum deſignationibus, ita in voce cum offenſio nulla primam interpel-
lauerit, non diſturbat ſecundam, nec inſequentes, ſed omnes ſine reſonan-
tia, perueniunt ad imorum, & ſummorum aures. Ergo veteres Archite-
cti, naturæ veſtigia perſecuti, indagationibus vocis ſcandentes theatro-
rum perfecerunt gradationes: & quæſiuerunt per canonicam mathema-
ticorum, & muſicam rationem, vt quæcunq; vox eſſet in ſcena, clarior &
ſuauior ad ſpectatorum perueniret aures. Vti enim organa in æneis la-
minis, aut corneis, dieſi, ad chordarum ſonituum claritatem perficiuntur:
ſic theatrorum, per harmonicen ad augendam vocem, ratiocinationes ab
antiquis ſunt conſtitutæ.

IN CAPVT III. ANNOTAT.
Ludorum ſpectatíoníbus elígendus eſt locus theatro.
] Spe-
ctaculorum ſiue certaminum Romanorum, de quib{us} libros duos ſcripſit Suetoni{us}
Tranquill{us} (niſi Suid{as} falſa tradit) vti ante eum de theatralib{us} ludis, de ſceni-
cis actionib{us}, & originib{us} Varro, loca triplici fuerunt apud veteres differentia.
Erat enim theatrum veluti pars circuli dimidia, & co ampli{us} diametri quarta
pars, ſi modo hemicycli cornua rectis & coæquabilib{us} lineis producerentur. Nam
cum flexis poſt ſemicirculum lineis vterentur, ex integro circuli ambitu quartam
partem adimentes, quod reliquum erat, theatro dabant. Theatrum autem non con-
ſtitiſſe ſolo hemicyclo, & forma ipſa min{us} arridens, & ei{us} quod Romæ extat
M. Marcelli figura probat. In eo proprie fiebant ludi ſcenici: legim{us} enim apud
Dionem in theatro Traianum gladiatores commiſiſſe. Duob{us} theatris iunctis, cœ-
ptum eſt ædificari amphitheatrum ouata figura, vt Romæ, Albæ, Ocriculi, Veronæ,
Nemauſi, Arelatis, & multis alijs locis vidim{us}, ad ludos poti{us} gladiatorios, &
concluſarum ferarum venationes: nam & prælium nauale in amphitheatro Domi-
tian{us} commiſit, memorante suetonio. Ea ſpecie rectè (vt opinor) Caßiodor{us} fuiſſe
tradit, vt currentib{us} aptum daretur ſpatium, & ſpectantes omnia facili{us} vide-
rent, dum quædam prolixa rotundit{as} vniuerſa collegerat. Ei{us} area, cauea dici-
tur, quod\’ arena ſpargeretur, vt certantes ſine læſione caderent, à suetonio in Ty-
berio, & Lampridio in Commodo, arena: ne quis cum Blondo, viro alioquin non in-
diligenti, ædificia diuerſa eſſe existimet: à quo arenarium vocauit Iuli{us} Capitoli-
n{us} in Antonino philoſopho, qui contra besti{as} in amphitheatri arena pugnarent.
Amphitheatrum postquam in oblongam formam tractum eſt, circ{us} cœpit