Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
<s xml:id="echoid-s3171" xml:space="preserve">Ipſae enim glebae cum ſunt
<lb/>
aridae pilis ferreis contunduntur et moluntur, et lotionibus et cocturis
<lb/>
crebris relictis ſtercoribus , efficitur ut adveniant colores. </s>
<s xml:id="echoid-s3172" xml:space="preserve">Cum ergo
haec emiſſa erunt, tunc minium propter argenti vivi relictionem, quas in
<lb/>
ſe naturales habuerat virtutes relinquit et efficitur tenera natura et viri-
<lb/>
bus imbecilla. </s>
<s xml:id="echoid-s3173" xml:space="preserve">Itaque cum eſt in expolitionibus conclavium tectoriis in-
<lb/>
ductum, permanet ſine vitiis ſuo colore. </s>
<s xml:id="echoid-s3174" xml:space="preserve">Apertis vero, id eſt periſtyliis,
<lb/>
aut exedris, aut ceteris ejusmodi locis, quo ſol et luna poſſit ſplendores
<lb/>
et radios immittere, cum ab iis locus tangitur, vitiatur, et amiſſa virtute
<lb/>
coloris, denigratur. </s>
<s xml:id="echoid-s3175" xml:space="preserve">Itaque cum et alii multi, tum etiam Faberius ſcriba
<lb/>
cum in Aventino voluiſſet habere domum eleganter expolitam, periſty-
<lb/>
liis parietes omnes induxit minio, qui poſt dies triginta facti ſunt
<note symbol="1)" position="foot" xlink:label="note-0195-01" xlink:href="note-0195-01a" xml:space="preserve">Sic Cod. ms. et E. S. alibi verba relictis ſtercoribus non leguntur.</note>
<note symbol="2)" position="foot" xlink:label="note-0195-02" xlink:href="note-0195-02a" xml:space="preserve">Sic Cod. ms. et E. S. Al. periſtylis.</note>