Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
< >
page |< < (183) of 672 > >|
195183Quomodo Ignis accendatur. quid nouum conſurgeret ex illâ permiſtione particularum prorſus
homogenearum
, cum idem haberetur etiam, ſi omnes quieſce-
rent
:
*Natura* autem, vt illam vocat Cicero lib. 2. de Nat. *Con-*
*ſultrix
&
prouida vtilitatum opportunitatumque omnium* nihil agit
niſi
cum vtilitate coniunctum, quia fruſtra &
ſinè cauſâ quid fa-
cere
, ſicut Deo dignum non eſt, ita abhorret à Naturæ (quæ
vtique
nil aliud eſt præter Deum iuxta rerum exigentias operan-
tem
) prouidentiâ, qua omnia in mundo adminiſtrantur:
ideò,
vbi
nulla ſenſibus obijciuntur motûs argumenta, neque menti
vlla
apparet motûs vtilitas, motum adſtruere non debemus;
quia, vt iterum cum Cicerone loquar lib. 3. Offic. *Nihil tam eſt*
*ſecundùm
Naturam, quàm vtilitas*.
Sic obſeruatum eſt ea, quæ
omnino
ſimiles habent particulas, minimè fermenteſcere;
ideò
nec
aquæ deſtillatæ, nec olea Chymica, nec Spiritus Vini, nec
alij
ſimplices huiuſmodi liquores commouentur.
Quod ſi proxi-
fiant naturæ ſpecie differentes, ſiue ad idem genus, ſiuè ad
plura
genera pertineant, iam cum vtilitate aliquâ contingere po-
teſt
permiſtio, ex qua in tertiam aut inchoatam, aut perfectam
naturam
plures diuerſæ particulæ temperentur:
propterea tunc
omnes
mobilitatem ſuam exercentes ſe viciſſim, &
quas obuias
habent
motûs expertes particulas, atterunt, atque comminuunt,
vt
faciliùs minima commiſceantur.
Hinc ſi oleo Terebinthinæ
inſpergas
in cyatho Spiritum vini defæcatiſſimum, innatabunt
quidem
olei guttulæ, ſed quaſi æſtro agitate diſcurrent per ſu-
perſiciem
Spiritûs vini;
vtrique enim vis caloris ineſt; id quod
non
contingit, ſi aquę fontanæ oleum illud inſpergatur.
Similiter
ſi
Nitro liquenti in crucibulo inijcias Sulphuris Communis par-
ticulam
, hæc vi caloris dum ſoluitur, igniculos emittens nitri
pinguedinem
abſumentes, huc illùc diſcurrit.
Motus hic agita-
tionis
, quo Principia Calida ſe omnem in partem verſant, ſimpli-
citer
&
abſolutè naturalis dicendus eſt; naturæ quippe ſimplices
ad
mixta componenda iam tum ab ortu rerum deſtinatæ ſunt:

quamquam
fieri non poſſit, vt ſingulæ careant omni reſiſtentiâ;

vel
enim commouentur &
luxantur Principia Paſſiua & Frigida,
que
motui moram inferunt, vel occurrunt alia Principia Actiua
Calida
diuerſæ mobilitatis, &
inæqualis aut oppoſiti motûs,
adeoque
ſe viciſſim vrgent, aut repellunt.
Hæc eſt celebris illa
Elementorum
diſcordia concors, &
concordia diſcors, qua

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index