Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (181) of 361 > >|
195181SECTIO NONA. rioribus diviſionibus in inferiores, ita ut minima aquæ pars in illis ſuperſit,
cum culmen attigerunt, ejus quantitatis quam in toto itinere receperunt.
Videntur itaque vel ſolo hoc nomine iſtæ machinæ admodum improbandæ,
præſertim vero ſi aquæ limpidæ ſint elevandæ, quæ antliis hauriri poſſint.
(III.) Solent quoque machinæ ejus eſſe indolis, ut aquam ultra altitu-
dinem propoſitam attollant:
Perditur autem potentia quæ exceſſui reſpon-
det, atque ſi aquæ trans molem ſunt evehendæ, difficulter id obtinetur,
quod indicavi §.
12.
(IV.) Sunt & machinæ, quæ directam potentiæ moventis applicatio-
nem non admittunt, ex quâ obliquitate rurſus diſpendium aliquod oritur.
§. 27. Iſtaque fere ſunt, quæ notabilis momenti mihi viſa fuerunt, ob-
ſtacula;
neſcio autem an illis in tantum obviam iri poſſit, quantum de pri-
mo machinarum genere demonſtravimus:
frictionum diminuendarum artifi-
cia quædam norunt mechanici:
machinas quæ ſitulis aquas hauriunt atque
elevant prætulerim roſariis:
ſitulæ autem ita ſint fabricatæ, ſi modo id fieri
poſſit, ut in ſitu infimo ſtatim impleantur nihilque emittant priusquam
ad ſitum ſupremum pervenerint.
Cum aqua transfundenda eſt trans locum
altiorem in alium minus altum, opera danda eſt, ut impetus aquæ labentis
promoveat motum tympani ſeu rotæ in gyrum agendæ, quamvis multum
abſit ut ſic omnis potentia abſoluta utiliter impendatur, prouti fieri antlia figu-
ræ 49.
indicavimus (§. 12.) Principium actionis conſiſtet, ſi recte judicio,
aptiſſime in calcatura:
homines enim iſti labori maxime ſunt aſſueti; perti-
net huc, quod monui §.
4. occaſione regulæ primæ de angulo acclivitatis,
ſub quo viator dato tempore minima defatigatione certam attingere poſſit
altitudinem verticalem.
Crediderim hominem mediocris ſtaturæ, ſanum
&
robuſtum ſuper via ad 30. gradus acclivi incedentem non dificulter ſin-
gulis horis 3600.
pedes confecturum, atque proinde ad altitudinem vertica-
lem 1800.
pedum pondus corporis ſui, quod ponam 144 librarum ſeu
duorum pedum cubicorum aquæ, elevaturum.
Talis igitur homo poterit ope
machinæ calcatura circumagendæ &
perfectiſſimæ (in qua ſcilicet nihil de
potentia abſoluta perdatur) ſingulis horis duos pedes cubicos aquæ ad altitu-
dinem verticalem 1800.
pedum elevare, ſeu quod idem eſt, ſingulis minutis
ſecundis unum ped.
cub. ad alt. unius pedis: machinas quæ multo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index