Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
191
191 (177)
192
192 (178)
193
193 (179)
194
194 (180)
195
195 (181)
196
196 (182)
197
197 (183)
198
198 (184)
199
199 (185)
200
200 (186)
< >
page |< < (182) of 361 > >|
196182HYDRODYNAMICÆ ſunt effectus, officium facientibus operariis, parum puto commendabiles:
Interim inſtituto experimento in ædibus Ill. D. General de Coulon cum antlia,
quod in fine ſectionis apponam, effectum haud parum minorem expertus
ſum, quo confirmatus ſum in ſententia mea operarios calcatura plurimum
præſtare:
facile autem prævideo in machinis admodum compoſitis longe
minorem effectum prodire, quia in his maxima potentiæ abſolutæ pars inutilis
impenditur.
Notabile iſtius rei nunc afferam exemplum à notiſſima machi-
na Marlyenſi, oſtenſurus quam incredibile fere potentiæ abſolutæ diſpendium
ab omnibus impedimentis collectis oriatur.
Tractatum edidit Weidlerus de machinis hydraulicis in quo plenam de-
ſcriptionem facit machinæ Marlyenſis, atque refert omnes aquas elevari à
motu 14 rotarum, quarum alæ ab impetu ſequanæ propellantur:
hunc
impetum facit pro omnibus rotis æqualem ponderi 1000594 librarum, is-
que eſt quem nos deſignavimus nomine potentiæ moventis.
Præterea alas mo-
tu ferri ex aliquibus circumſtantiis colligere potui, quo conficiant 3 {3/4} pe-
des ſingulis minutis ſecundis, atque hæc velocitas habenda eſt pro velocita-
te potentiæ moventis;
deinde addit ſingulis diebus elevari vi illius machinæ
11700000 libras aquæ ad altit.
500 ped. His ita poſitis videamus nunc in
machina ſimpliciſſima fig.
45, qua nihil de potentia abſoluta perdi intelligatur,
quanta ad iſtam effectum potentia P pariter velocitate ut 3 {3/4} mota requira-
tur.
Erit autem altitudo F G = 500 ped. & quoniam tempore 24 horarum
ejici debeant per lumen F 11700000 libræ, id eſt, 162500 ped.
cub. ma-
gnitudo iſtius luminis ponenda erit = 0, 0108 partium pedis unius qua-
drati:
Velocitas aquæ in F tanta eſt, ut abſolvat ſingulis minutis ſecundis
173 ped.
Igitur continet velocitatem 3 {3/4}, quam pondus P habere ponitur,
46 vicibus &
toties ſuperare debet amplitudo antliæ A B amplitudinem lu-
minis F:
Erit proinde amplitudo A B fingenda 0, 4968, part. ped, quadrat.
ex quo conſequens eſt, pondus P æquale futurum ponderi cylindri aquei
ſuper baſi A B ad altitudinem 500 ped.
conſtructi ſeu ponderi 248, 4 pe-
dum cub.
aquæ, id eſt, ponderi 17885 librarum, quæ tantum quinqua-
geſimam ſextam partem efficit potentiæ moventis quam eadem velocitate mo-
tam applicari oſtendit Weidlerus.
Sic igitur in tota machina diſpendium
fit quod {55/56} integræ potentiæ abſolutæ.
exæquat.
Poſtquam ita naturam machinarum hydraulicarum, quantum illud

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index