Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1communis baſis ſit poly gorum inſcriptum circulo quidem
æquilaterum
, & æquiangulum; in ellipſe autem, quod pro
Archimede
deſcribit Commandinus, ita vt & à cylindro,
vel
cylindri portione priſina, & à cono, vel coni portione
pyramis
deficiat minori ſpacio quantacumque magnitudi­
ne
propoſita: quo modo autem in portione cylindrica, vel
conica
hoc fieri poſſit, eadem quæ de cono atque cylindro
Euclides
in duodecimo docuit manifeſtant.
Abſciſſione
igitur
facta fruſti AD, & cylindri, vel portionis cylindricæ
CG
, abſciſſa ſimul erunt fruſtum pyramidis inſcriptum
fruſto
AD, & priſma inſcriptum cylindro, vel portioni cy­
lindricæ
CG, eiuſdem altitudinis inter ſe, & duobus præ­
dictis
ſolidis AD, CG, deficien
tia
vnum à fruſto, alterum à cy­
lindro
, vel portione cylindrica
multo
minori ſpacio magnitudine
propoſita
: ſectiones autem priſma
tis
, & pyramidis erunt polygona
circulis
, vel ellipſibus ipſi CD op
poſitis
& ſimilibus inſcripta in­
ter
ſe ſimilia, vt multi oſtendunt.
erunt etiam ſimilium polygono­
rum
circulis, vel ellipſibus ſimili­
bus
, quæ ſunt baſes oppoſitæ fru­
145[Figure 145]
ſti
AD, inſcriptorum diametri eædem AB, CD.
Quo­
niam
igitur ſimilium polygonorum circulis, & ſimilibus
ellipſibus
inſcriptorum latera homologa inter ſe ſunt vt
diametri
dictorum circulorum, vel ellipſium, eadem erit
proportio
inter duas diametros AB, CD, hoc eſt FC,
CD
, quæ inter duo quælibet latera homologa polyga­
norum
circulis, vel ellipſibus ſimilibus AB, CD in­
ſcriptorum
.
Sed pyramidis fruſtum fruſto CB inſcri­
ptum
ad priſma, cuius baſis eſt maior baſis fruſti pyrami­
dis
, & eadem altitudo, ſolido CG inſcriptum, eſt vt re-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index