Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
111
111 (99)
112
112 (100)
113
113 (101)
114
114 (102)
115
115 (103)
116
116 (104)
117
117 (105)
118
118 (106)
119
119 (107)
120
120 (108)
< >
page |< < (185) of 672 > >|
197185Quomodo Ignis accendatur. ſuſtinent, & in cineribus relinquuntur, Sales Fixos dicimus, &
mole tenuiores ſunt, &
motu concitatiores; ideoque ignem & ca-
lorem non ſuſtinent, ſed auolant, &
calcinatione diſcutiuntur,
atque euaneſcunt.
Ex quo fit poſſe huiuſmodi Sales, dum igne
ſtimulante agitantur, ſponte erumpere ex corpore, atque à ſimul
exeuntibus Spiritibus deferri longiùs, quàm inſita Salibus graui-
tas cœteroqui pateretur.
Agitari autem Sales Volatiles ſuapte na-
turâ, illud indicat, quod ſi cum ſanguine è venis edacto permi-
ſceatur Sal Volatilis, fluidus permanet ſanguis, neque concre-
ſcit, vt multiplex docuit experimentum.
An quia, dum Sal ille
in omnes partes agitatur, non ſinit particulas ſanguinis quieſce-
re, vt concreſcant?
Certè in venis ſanguinem fluere, nec coa-
gulari, ſapientiores tribuunt tenuiſſimo halitui, vi cuius ſangui-
neæ particulæ incitantur;
cohæreſcunt verò, vbi halitus ille ex-
pirauerit.
Porrò *ex ſanguine adhuc calente exhalare vaporem*
*quendam, qui linguam palatumque acri, ac propè ſalſâ morda-*
*citate perſtringit*, teſtatur Thomas Cornelius progymn.
7. & ad-
dit, *Quin ſalſilago hæc manifeſtò ſe prodit in ſanguine intrà vi-*
*ui, &
palpitantis etiam tum cordis conceptacula contento; quæ*
*mox euaneſcens, concretum ſanguinem guſtatui dulciorem reddit.
*
Huiuſmodi verò halitum, ex quo ſapor habetur, quis neget eſ-
ſe Salem Volatilem?
His Volatilibus Salibus refertus eſt aër,
quibus non paucorum effectuum origo tribuenda eſt, &
virtu-
te ſoluendi præditi ſunt, in ijs maximè, quæ diuturno tritu diſ-
ſoluuntur.
Iam verò quod ad vim ipſam caloris attinet, maior ne ſpiriti-
bus?
an ſalibus? inſideat; in tantâ Spirituum & Salium varie-
tate, aliquid quaſi definitum aut certum afferre, temeritatis no-
tâ fortaſſe non careat;
quid enim, ſi languidiores Spiritus cum
acerrimis Salibus, aut viciſſim mitiſſimi Sales cum vehementiſſi-
mis Spiritibus comparentur?
An ideò tantùm, quia pars generi
Spiritûs aut Salis ſubiecta eſt, natura quæpiam pollet virtute maio-
re commouendi reliquas naturas?
Celeres ſunt, fateor, Spirituum
motus, tardi Salium;
illis mira gracilitas facilem in tenuiſſimos
poros aditum præbet, hos prohibet paulo craſſior moles:
Sed, ſi
validiore impetu tardi Sales, quàm celeres Spiritus impellant ob-
uias particulas, nonne hæ à Salibus faciliùs, quàm à Spiritibus
diſſipantur?
Certè ſi in quieſcentem nauim celerrimè acta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index