Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
251 227
252 228
253 229
254 230
255 231
256 232
257 233
258 234
259 235
260 236
261 237
262 238
263 239
264 240
265 241
266 242
267 243
268 244
269 245
270 246
271 247
272 248
273 249
274 250
275 251
276 252
277 253
278 254
279 255
280 256
< >
page |< < (174) of 376 > >|
198174M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA ponitur; ita aes, et ea arena ab ignis vehementia conferveſcendo cum co-
aruerint, inter fe dando, et accipiendo ſudores, a proprietatibus diſcedunt,
ſuisque rebus per ignis vehementiam conſectis caeruleo rediguntur colore.
Uſta vero, quae ſatis habet utilitatis in operibus tectoriis, ſic tem-
peratur.
Gleba ſilis boni coquitur, ut ſit in igne candens, ea autem ace-
to extinguitur, et efficitur purpureo colore.
CAPUT XII.
De ceruſſa, aerugine et ſandaraca.
De ceruſſa, aerugineque, quam noſtri aerucam vocant, non eſt alienum
quemadmodum comparetur dicere;
Rhodii enim in doliis ſarmenta com-
ponentes acetum ſuffundunt, et ſupra ſarmenta plumbeas maſſas collocant;
deinde dolia operculis obturant ne ſpiramentum obturatum emittat ; poſt certum tempus aperientes inveniunt e maſſis plumbeis ceruſſam. Ea-
dem ratione lamellas aereas collocantes efficiunt aeruginem quae aeruca
appellatur.
Ceruſſa vero cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignis in-
cendium efficitur ſandaraca.
Id autem incendio facto ex caſu didicerunt
homines, et ea multo meliorem uſum praeſtat quam quae de metallis per
ſe nata foditur.
CAPUT XIII.
De oſtro.
Incipiam nunc de oſtro dicere, quod et cariſſimam, et excellentiſſimam
habet praeter hos colores aſpectus ſuavitatem.
Id autem excipitur ex
conchylio marino, e quo purpura inficitur cujus non minores ſunt quam
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index