Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < (2) of 430 > >|
202GVL. PHIL. ANNOT. tur, obeliſcipartes cum notis Ægyptiis, Nam Vergi-
lius lectionẽ etiam ad picturam refert, Æneid.
vi. his ver-
bis, Quin protinus omnem perlegerent oculis.
EV-
THYGRAMMIET CIRCINI TRA-
DIT VSVM.
Per Euthygrámum intelligo regulã,
quaſi directilineam dicas.
Nam ad regulam expeduntur
lineæ rectæ, vt circulus quæ eius partem aliquam re-
ferunt ad circinum.
Quod ſignificaſſe mihi viſus eſt,
cum inferius de Ichnographia loquens, circini &
regulæ
vſum continere dixit.
Præclaræ eruditionis eximií
iudicii homo, Franciſcus Priſcianẽſis, monuit fieri potuiſ-
ſe, vt pro circini ſcriptum fuerit cyclicis, vt legatur, eu-
thygrammis &
cyclicis tradit vſum, ideſt rectæ circu-
laris lineæ.
Id vero existimauit, quod in cæteris di-
ſciplinis quæ à Vitruuio percenſentur numer ando, qui-
bus ornatum vult Architectum, animaduertit non eò
veniſſe, vt maxime neceſſaria, at adeo vulgaria com-
plecteretur.
Non debui amici & docti viri coniectu-
ram negligere.
Vocem vero Turbigrammi quæ in an-
tiquis aliquot exemplaribus inuenitur, ceu ſpuriam &

degenerem, omnino legitimarum numero eximimus &

reiicimus.
Lineis autem omnem Graphidos ſcientiam
perfici existimamus, iis ex Heronis ſententia, rectis
aut non rectis.
Rectarum vna eſt ratio. Nam ex æquo
intra ſua concluduntur puncta.
Non rectarum (vt in-
quit ille) aliæ circulares, aliæ obliquæ, aliæ inflexæ.
Mathematicus Apollonius diuiſit ſimplicius, in rectas,
circulares, &
obliquas. Vt Parmenides dixerit figu-
ram omnem eſſe aut rectam, aut circuncurrentem, aut
mixtam.
Geminus, lineas in planas et ſolidas, partitus eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index