Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (122) of 824 > >|
200122PHYSICES ELEMENTA
Nulla in corporum colliſione vis deſtruitur, niſi quæ ad
11488. partes intro premendas requiritur.
Ponamus primo cor-
pora ad eandem partem tendere, antecedens neceſſario tar-
dius alio movetur, &
ictu acceleratur, conſequens ve-
ro quia in aliud agit ex vi ſua amittit.
Effectus vis a-
miſſæ eſt augmentum vis in antecedente, &
introceſſio
partium, &
effectus hic valet vim amiſſam à con-
ſequente .
Sed illa, quam acquiſivit antecedens, 22478 eſt vis deſtructa, ergo ſola hæc deſtruitur, qua partes in-
trocedunt.
Secundo, tendant corpora in partes contrari-
as, in hoc caſu corpora ambo ſibi mutuo reſiſtunt, non mo-
do inertiâ, ſed etiam viribus inſitis, quo vero major eſt re-
ſiſtentia, eo magis partes comprimuntur, eoque major par-
tium introceſſio, ita ut vires impropriè dicantur ſeſe mu-
tuo deſtruere, vi ſua corpus corpori reſiſtit, quâ natâ reſi-
ſtentiâ vis corporis alîus deſtruitur, ſuperando preſſionem
qua partes cohærent.
Paradoxa hæc propoſitio, vim nun-
33489. quam immediate vim deſtruere, experimentis extra dubium
eſt, quibus conſtat introceſſiones in corporibus ejuſdem ge-
neris, (nempe quorum partes æqualiter cohærent,) eſſe æ-
quales, ſi vires æquales ictibus deſtruantur, ſive corpora
tendant ad eandem partem;
ſive directionibus contrariis
ferantur, viribus æqualibus, aut utcumque inæqualibus;
ſive
in obicem firmum impingat corpus;
ut, præmifsâ machinarum
deſcriptione, exponam.
Machina
Qua experimenta circa colliſiones corporum
inſtituuntur.
Tabula lignea ABC, fere triangularis, & verticalis,
44490. altitudinis circiter quatuor pedum cum ſemiſſe, &
latitudi-
55TAB. XVII. nis, circa baſin trianguli, trium pedum, verticaliter diſponitur.
In ſuperiori parte datur ad horizontem parallela ſciſſura st,
in qua duo clavi quadrati, aliquando plures, moventur;
qui
ubique cochleis, ad poſteriorem tabulæ partem applicantis
firmantur;
ut ex figura clavorum in V patet.
Super unoquoque clavo movetur tubulus quadratus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index