Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
< >
page |< < (188) of 672 > >|
200188Diſſertatio Septima. vrgeor, vt nouam naturam gigni admittam, ſi quando
ardeat.
Maur. Similes in anguſtias conijcere Paulum quendam, altiora
myſteria nimis curiosè ſcrutantem, tentauit S.
Iſidorus Peluſiota
lib.
1. epiſt. 100. *Ignis ille*; ait, *à quo artes ſcaturiunt, non mo-*
*dò à ferro, &
ære, ac lapidibus, ſed etiam ab aquis, & lignis,*
*naturæ vi exilit.
Hoc ergo miraculum mihi expone: ligno ne*
*inſitus eſt?
quin igitur illum abſumit? At non inſitus eſt: quo-*
*nam igitur modo ex eo creatur?
Cum igitur ignis, ſinè quo nihit*
*penè, quod alicuius pretij ſit, homines machinantur (nam &
fri-*
*gori ſuccurrit, &
tenebraspropulſat, & ad omnem artem ac ſcien-*
*tiam adiumento eſt) nemo explicare queat, quonam pacto in lignis*
*quidem deliteſcit, nec tamen ea abſumit, cum autem foras pro-*
*ſilierit, materias eas, ex quibus procreatus eſt, abſumit;
deſine,*
*quæſo, ea perſcrutari, quæ nec comprehendi poſſunt, &
c. * Multa
ſunt, fateor, in Naturâ per ſe quidem admirabilia, ſed quia aſſi-
duitate quotidianâ, &
conſuetudine oculorum aſſueſcunt ani-
mi, mirari deſinimus.
Huiuſmodi eſt in corporibus miſtis contra-
riarum naturarum complexio, quæ ſuas inuicem vires retundunt,
tranquillamque pacem tandiu trahunt, dum nexu permanente
cohærent;
ſed tumultus oritur, vbi primùm natura aliqua domi-
nationem, aut libertatem affectat.
Ignis igitur, ſi ſubſtantiam
ipſam ſpectemus, ligno eſt inſitus, feruida quidem natura, ſed,
quandiu incolume eſt lignum, nondum feruens.
Quia verò ignis
non eſt noſtris vſibus aptus, niſi ferueat, atque Ignis nomine au-
dito vulgus illicò intelligit Ignem hunc miniſtratorium, qui ſine
ardore non eſt;
idcirco cum vulgaris hic ignis ad ligni naturam
conſtituendam non pertineat, ſed illam potiùs corrumpat, in li-
gno non inſidere ignem dicimus:
tunc autem ſolùm igne corripl,
quando inſita ligno ſubſtantia feruida feruere incipit.
Neque
magis pugnantia loquitur affirmans Ignem non ſemper ardere,
quàm ſi dixerit naturam mobilitate præditam, nonniſi amoto
impedimento, commoueri.
Quapropter quæcunque conflagrant,
non alio igne (quaſi naturâ recens genitâ) exardeſcunt præter
eum, quem in viſceribus fouebant;
à quo tamen non abſumeban-
tur, quia nondum concepto feruore agita batur, ſed inductis in per-
miſtione compedibus, aliarum naturarum complexione detinebatur,
ne feruidam naturam proderet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index