Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs
page |< < (194) of 213 > >|
200194SIM. PORTII COMMENTAR.
Poſtremò, nequid ſcrupuli relinquatur in colori-
bus pennarum &
pilorum; addit differentiam quę eſt
inter pẽnas &
pilos, quoad colorem, & aptitudinem
colores recipiendi;
& inquit, nullum pilum nec homi
nis, nec aliorum animalium vllius gigni qui habeat
puniceum, aut purpureum, aut porraceum aut alicu-
ius alius talis, qui ſcilicet ſit ex horum genere, qui vi-
ridi aut nigro tẽperantur, recenſuit enim hic author
noſter plura genera purpurei, et punicei, &
herbacei.
Quòd ſi milii dixeris, enumeraſſe pilum ruffum id eſt
πυῤῥὸν:
id verum quidem eſt, ſed negat pilum poſſe
eſſe illa mixtione puniceum, qua recipit aliquo mo-
do viridem, aut nigrum infuſcantem, aut virenti ſen
ſim albo illuminantem:
& concedit miſtionem ex al-
bo ruffeſcentem, velut ſuprà diximus.
Et reddit ra-
tionem, quare pilus nullum eiuſmodi poſsit induere
colorem, quia omnes inquit fiunt radiis Solis permix
tis.
Verùm in hac ratione duplex eſt difficultas, pri-
mùm qui fiat, ſi vnà cum his ſequitur radius Solis,
quòd tales colores nequeant eſſe in pilis &
capillis?
Deinde, dictum eſt antea, omnes colores medios ex
tribus conſtare, lumine, medio, et colore à quo radius
repercutitur, ſed flauus &
ruffus color reperitur in
pilis, ergo in pilis fit iſta refractio, cùm flauus &
ruf-
fus ſint colores medii.
Primæ reſpondendum, quòd
cùm pilus ſit tenuiſsimus, nec alter alteri cohęreat, nõ
poſſe adeò refrangi, vt reddat hos colores, cùm opus
ſit colorati amplitudine &
magnitudine. atque id ſa-
tis patet in cæſarie æquali &
denſa. At in pennis non
ita fit.
nam cum ita ſibi inuicem cohæreant, vt vna vi-
deri poſsit, poſſunt refrangendo retorquendoq.
ra-
dios, eiuſmodi colores referre.
Atque id ſibi voluit
author, cum pilis non poſſe tantum miſceri

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index