Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of contents

< >
< >
page |< < (195) of 213 > >|
201195IN LIB. DE COLORIBVS. vt queat antedictos colores repræſentare: præbere ta-
men poſſe auri colorem, quod de cæſarie Antonini
Commodi ſcribunt hiſtorici, non it inficias.
His acce
dit, quòd fiſsilis ſit pilus, parumq́.
habeat corporis. At
tamẽ ego adſcriberem cauſam naturæ cutis, vnde pi-
lus exoritur, &
qualitati pili, præterquàm in homine.
nam cutis non poteſt affici his coloribus, quare ne pi
lus quidem.
Quamobrem verò cutis nequeat affici;
cauſa videtur eſſe, lentor mucoſus, &
excrementum
vnde nutritur.
vt teſtatur Ariſtoteles tertio de Hiſto
ria, capite vndecimo.
excrementa porrò quę nutriant
cutem, ſunt aut ſanguis, aut pituita:
quorũ neutrius
excrementa aut viridia ſunt, aut herbacea.
nam herba
cea, porracea, viridia, &
purpurea generantur à bile,
quæ, Philoſophorum ſententia non poteſt alere.
ſi-
milaria enim ſolo ſanguine nutriuntur aut pituita.

Quod ſi mihi obiicias, hac ratione ne pilum quidem
flauum poſſe gigni, cùm ortũ ducat à bili flaua.
Equi
dem reſpõdeam, hunc quoque eſſe pituitæ colorem,
cum non multum differat ab albo, idq́ue ex Medico-
rum potius opinione.
quãdoquidem ex Peripatetico
rum ſententia, flauus ex ſanguine incocto, &
pauco
ortum habet, vt conſtat ex prædictis.
Non nutritur
autem pilus, ſed ſolùm generatur;
& cum ſit excre-
mentum, ex excrementis ſuam ducit originem.
Secun
dæ autem dubitationi ſatis facerem, quod etſi miſce-
antur radii ſolis cum flauo, non poſſe tamen aliumco
lorem reddere, præter flauum &
aureum. non autem
luteum, quoniam opus eſſet plurimum lumine.
Por-
rò pilus humidus, eſt qui craſſus dicitur ab Ariſto-
tele, quinto de Generatione animalium, qui ex craſ-
ſa oritur cute:
& vocatur ita ad differentiam cri-
ſpi, qui ex ſiccitate tabis naſcitur.
eſt enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index