Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
161
161 (147)
162
162 (148)
163
163 (149)
164
164 (150)
165
165 (151)
166
166 (152)
167
167 (153)
168
168 (154)
169
169 (155)
170
170 (156)
< >
page |< < (187) of 361 > >|
201187SECTIO NONA.
Scholium 2.
(VIII) Apparet quidem poſt levem rei contemplationem eò majorem
eſſe rationem inter arcum helicis o p q &
integram helicem a 1 b, id eſt, inter
g &
h, atque proinde eo majorem ceteris paribus aquæ quantitatem ſingulis
revolutionibus ejici, quo minor eſt angulus s a o &
quo major angulus a M H,
ſeu quo minor eſt diſtantia inter duas proximas helices &
quo magis cochlea
verſus horizontem inclinat:
Veram autem illam rationem algebraice expri-
mere non licet:
In omni tamen caſu particulari id facili appropinquatione
obtinetur.
Exemplum præcedentis regulæ deſumam à cochlea, qualem Vitruvius ad-
hibere &
conſtruere docet. Facit autem angulum s a o ſemirectum & ſic
m = M = √{1/2} = o, 70710:
deinde inter N G & M G rationem ſtatuit,
quæ eſt ut 3 ad 4;
inde deducitur angulus G N M vel a M H = 530, 81, ejus-
que ſinus n = o, 80000 atque conſinus N = o, 60000:
ergo (per art. III.)
eſt ſinus arcus a g altiſſimum punctum o definientis = {m N/M n} = {3/4}, ipſeque
arcus a g = 480, 351.
Debet adeoque vi regulæ art. VII. arcus extra aquam
eminens in fundo eſſe 970, 101;
immergeturque arcus 2620, 501.
Ut jam præterea definiamus rationem inter arcum helicis o p q & helicem
integram a 1 b, notandum eſt, eandem eſſe illam rationem, quæ intercedit in-
ter arcum circularem g h M s &
circumferentiam circuli, quod ex figura ſocia
manifeſtum eſt.
Determinatur autem arcus g h M s hunc in modum. Eſt nem-
pe arc.
g h M s = arc. a g h M s - arc. a g. Sed vidimus in articulo tertio, ſi ex
quocunque puncto ſpiralis, veluti o &
q perpendicula ad horizontem punctum
M radentem demittantur, qualia ſunt o r &
q x, fore iſtud perpendiculum
= {mNX/M} + n (1 + x) ſeu in noſtro caſu = o, 60000 X + o, 80000(1 + x),
denotante X arcum circularem, puncto in ſpirali aſſumto reſponden-
tem, nempe arcum a g aut arc.
a g h M s & x ſignificante ejusdem arcus co-
ſinum.
Eſt vero arc. a g = 480, 351 = (quia radius exprimitur unitate)
o, 84797, ejuſque coſinus = o, 66153:
Igitur in noſtro caſu fit or =
o, 50878 + 1, 32922 = 1, 83800.
Quia porro puncta o & q ſunt in eadem
altitudine poſita, atque lineæ o r &
q x inter ſe æquales, apparet quæſtionem
nunc eo eſſe reductam, ut alius arcus a g h M s inveniatur puncto q

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index